# Physica generalis iv

Leopold Biwald, Physica generalis, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/iv

Demonstrationes deinde omnes, quae vel sublimiorum calculorum notitiam deposcunt, vel amplitudine sua tyronum patientiam fatigant, exulare iussi, probe memor, Auditores meos nonisi primis mathebytheseos elementis institutos fuisse, quorum subsidio ad sublimes id genus demonstrationes eluctari vix licet. Nihil igitur in hac Physica mihi tribuo, sed summis illis viris, ex quibus ea hausi, lubens in acceptis fero. In parte quidem Physicae theoretica post Newtonum, eiusque nominatos supra commentatores secutus sum Patrem Bolcovich, eiusque cheoriam, quantum praefixi operi limites permisere, dilucide exponere sum adnisus. Experimenta pleraque deprompsi ex Musschenbroekii introductione ad Philosophiam universam supremis Authoris curis Lugduni Batavorum Anno 1762 in lucem data. Mihi enim tentamina copiola sive instituendi, sive repetendi neque otium, neque media suppetunt. In Astronomia facem praetulit Clarissimi de la Lande Astronomia Parisiis Anno 1764 edita. Adiumento etiam fuere Cl. Sigorgne, Institutiones Newtonianae, & P. Paulian dictionarium physicum, & complures alii, quos suis locis honoris causa nominavi. Neque tamen in verba cuiusdam iuravi, quod philosophandi libertati adversatur. Neque Newtonus, neque Boscovichius magis amici, quam veritas.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
