Latin
v
Leopold Biwald, Physica generalis v
Unproofread scanNot analysed yet
Ita cum de corporis natura ferenda fuit sententia, ab utriusque mente recedere non dubitavi, quod censerem, eam quam amplexus sum sententiam, ad veritatem propius accedere. Historiam philosophicam compluribus sententiis aspersi, quod ea res &eruditioni inserviat, &tyrones demonstrationum, aut mediationum duro labore fractos recreet, ac veluti refocillet. De ratione studii physici, de eius adiumentis, obstaculis, &cum aliis scientiis nexu nihil addo, quod haec peculiari dissertatione tractaverim, quam ab omnibus illis ante legi exopto, qui huic Physicae operam navaturi sunt. Quod si Physicae huius editio ad utilissimi studii incrementum quidpiam contulerit, tum vero magnum me operae pretium tulisse existimabo. CONGoogl