Latin
PARS I
Leopold Biwald, Physica generalis x
Unproofread scanNot analysed yet
PARS I. DE CORPORE IN GENERE, ET MOTV. SECTIO I. DE CORPORE IN GENERE ARTICVLVS I. Quid nomine Corporis veniat. uidquid sensus nostros ulla ratione affi. Quid corpus? cit, aut afficere aptum est, corpus vocamus: ut adeo recentiorum Philosophorum nonnulli definiant corpus dicendo: illud esse substantiam sensibilem, id est, substantiam eiusmodi, quae in nostros sensus agere potest. SCHOLION. Ipsa corporum existentia non alio magis argumento evincitur, quam sensuum testimonio. Quantumvis enim ea ex communi hominum sensu a Metaphysicis communiter eruatur, ipse tamen hic sensus communis in sensuum testimonio fundatur, quos in re adeo universali haud falli verosimillimum censemus.