# Occultae naturae miracula 100

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/100

Quòd si humores redundent, atque inter se, vt assolet, implicati connexique sint, non seruant legitimum tempus, suosque insultus cùm acriores tum productiores faciunt, magisque diuturnos. Vt enim venti conglomerati saeuiores tempestates excitant, quam scilicet Vnà Eurusque Nothusque ruunt, creberque procellis Africus, & vastos voluunt ad littora fluctus: ita vehementior fit morbus ex humorum con cursu & confluuio, corpusque humanum saeuissimè excruciant congeminati morbi. Nam corpore in vno Frigida depugnant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Horum effectuum causam superuacaneum,

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
