Latin
LIBER II
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 103
Unproofread scanNot analysed yet
Bilis flaua, arido quidem corpore, ac subfusco profert, sed callidos, subdolos, ingeniosos, feruidi, ardentique, ac concitati animi, prudentes, industrios, solertes, inconstantes, instaQui fronte politi biles, fraudulentos, Astutam vapido seruant sub pectore vulgem. Melancholicus succus, stabiles &constantes efficit, quique non facilè à concepta persuasione resiliant, suamque opinionem deferant. Pituita ad formandos fingendosque mores inutilis est: quò fit, vt hebetioris sint ingenij, nec ad vllas functiones ac munia appositi. Melancholicos, Maniacos, Phreneticos, quique ex alia causa furore perciti sunt, nonnunque linguam aliena personare, qua non didicerint, nec tamen esse Daemoniacos. Cap. II. Ira vis concitat humores, ardorque . vehemens mentem exagitat, quum aegroti in ęstuosis febribus linguam quam non sunt edocti, modò disertè, modò obscurè &confusè loquuntur. Quod in ἔνερ γουμένοις, hoc est, à Demone obsessis fieri, no magnopere miror: quum illi omnia calleant, rerumque omnium scientiam obtineant. Sunt autem humores tam violenti, atque atroces, vbi vel inflammati sint vel corrupti, vt eoru fuligo in cerebrum delata, quod in meracissimo quoque vino affluenter hausto obseruamus, peregrinam linguam extorqueat. Quod si à malis Geniis perficeretur, non consilesce rent yGoog rent morbi purgantibus medicamentis, nec iis quae somnum conciliant, discuterentur. His enim &plerisque aliis, quibus abundè instructa est res medica, ritè adhibitis, restitui illos videmus, atque ad consuetum loquen di vsum, mentemque saniorem reduci. Quum itaque feruentissima sit humorum ebullitio, vehemens quoque sit spirituum agitatio, men tisque humanae concitatissimus motus, &concussio, quae voces quasdam inauditas, lin guamque prius incognitam extundit, non secus qui ex contritu ac collisione silicis, emicantes ignitasque scintillas elici videmus. Est autem hoc menti humanae insitum, vt apposita aptaque sit ad percipiendam rerum cognitionem, ipsaque imbuta est artibus ante illarum vsum. Sic vt non sit absimile vero illud Platonis, Nostrum scire nihil aliud esse, quàm reminisci. Mens in Phed. siquidem hominis omnium rerum scientiam, ac notionem in se ipsa complectitur, sed mole corporis, densisque humoribus oppressa non facile elucescit, eoque vt ignis cineribus obductus, exuscitari fouerique postulat, quò se Simile à so pito igne. proferant ingeniti nobis igniculi, naturaeque lumen resplendeat. Siquando igitur Diuina haec potiorque hominis pars Anima concutitur, morbisque exagitatur, ea profert quae in intimo recessu latitabant, insitasque vires pa sam