# Occultae naturae miracula 11

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/11

Quò fit vt inefficax sit argumentum, ac prorsus inualida, parumque firma asseueratio, quae in designado parente ex similitudinis ratione sumitur. Neque enim naturae lex, aut publicus orbis consensus, ob similem formam, atque effigiem, cuiquam prolem addici patitur. Caeterùm quòd ad ingenia, ad mores, ad studia, animique propensiones adtinet, quotidiana exempla demonstrant, liberos, vt quibus omnis vis animi, ac vitalis spiritus ex fa cultate seminis est infusus, pari propemodum esse conditione cum progenitoribus, eandemque cum iis naturam sortiri. Verùm hac in re plurimi refert, intensius aut remissius re VeVenerea affici, illique incumbere. Sunt enim plerique minus salaces, minusque feruidi, & qui non magnoperè hanc monomachiam expetant, imò hoc luctamen detrectent potius: hi quò vxoribus gratificentur, easque pacatiores, magisque commodas experiantur, pen sum concubitus, seu debitum, vt Paulus vocat, persoluunt quidem, sed languidè, & osci tanter. Quò fit, vt foetus à parentum natura ac moribus, insitaque generositate desciscat, atque hinc sapientes aliquando stupidos atque inertes, parumque sanae mentis liberos procre ent, quòd huiusmodi voluptatibus non ma gnoperè afficiantur. Quum verò progenitores in Venerem incalescant ardentius, ac cumulatè affatimque conferunt, plerumque euenit, vt liberi eosdem mores ac studia, motusque animi ac gesticulationes exprimant, parentumque indolem repraesentent. Vt enim alites eandem cum parente naturam sortium, tur, eundem in pennis colorem referunt: ita liberi progenitorum mores exactè exprimunt, eademque cum iis sunt naturae essentia. Sic quę parenti signa genitiua impressa sunt, eadem filiis inesse consueuerunt. Siquidem ex Car. lib. 4. Horatij sententia, Ode. 4. Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
