Latin
DE DEGVLT. NATVRAE
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 115
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt aute istiusmodi conditionis homines raro laxoque corporis contextu, ac mo lis exiguae, sed magna spiritus agilitate, animoque feruido. Vnde euenit, vt si vel extremis manuum pedumque articulis praehendant aliquid, se librent ac fulciant, contactisque tabulatis adhaerescant. Simile enim quiddam iis corporibus accidit, quod turbinatis illis doliis, quae apud Belgas Oceani ostiis inijciuntur, quò nautae fidam stationem, tutumque portum consequantur, ac loca vadosa, scopu losque latentes declinent. Illa siquidem licet ferreis laminis obducta sint, cathenisque reuincta, ac ponderoso ingentique saxo alligata: fluitant tamen, ac mari innatant, nec, nisi dehiscant, in imum deuoluuntur: quoniam spi ritu, ac flatibus, aëreque copioso, adhibitis in eum vsum follibus, oppleta sunt. Sic isti quo niam flatibus turgescunt, ac spiritu aëreo im plentur, in sublime rapiuntur, ac suspenso, lenique gradu vt limaces, ac cochleae, quae quu oculis carent, protensis cornibus prętentant iter, aeditissima quaeque perreptant, nocturnasque ambulationes perficiunt. Quòd verò inoffense nulloque corporis incommodo ista peragant, nec labi contingat, aut in praeceps agi, eo fit quòd sensim ac nullo metu, nullaque trepidatione, aut discriminis respectu ista ag grediantur, quę plerunque vigiles à rebus an xiis ac periculosis vel auocare solent, vel deterrere. Siquidem non alia ratione haec attentare solent, quàm ebrij ac mente capti, qui inconsultè, magnaque temeritate atque audacia, pericula quaeque aggredi non metuunt: quibus si postridie, aut vbi mente constare coe perint, in memoriam reuoces quid egerint, quantaque discrimina subierint: omnia prorsus excidisse sibi ingenuè fatentur, totoque corpore horrescunt, quum ab aliis, quibus se periculis obiecerint, quasve Tragoedias atque intemperies excitarint, referri audiunt. Quòd si huiusmodi corporib. humores minus exaestuant, minorque sit spirituum ardor atque agitatio, vociferari tantùm illos ac subsilire contingit, sed lecto, spondaeque inhaerere: neque enim tam validi sunt, tamque violenti spiritus, vt subtollere corpus possint. Quibuscunque enim, Hippocrate teste, cerebrum in Libro de Comit. calescit, quod biliosis fit, non pituitosis, hi morb. noctu clamitant, ac tumultuantur, pręsertim si tumultuosè ac feruidè sua negotia, actionesque diurnas perficiunt, rerumque suarum satagunt. Vt sunt Ardeliones quidam, hoc Ardelio. est, nomines inquieti ac iactabundi, qui o- tantemnibus se negotiis ingerunt, atque vltro ci-faire. troque discursant, mirisque vtuntur gestibus, quos etiam ex oculis depraehendere licet, ex vultu, incessu, vestitu, totoque corporis habitu, quorum singula variis modis componunt, atque immutant, aliamque personam subinde sibi asciscunt, nempe vel histrionis, vel palaestritae, aut denique agyrthae, hoc est, circumforanei circulatoris, qui ad nugas plebem conuocat. Quò fit vt in somno exiliant, ac plausum strepitumque excitent, ob simulachra quae sensui occurrunt, quaeque volun tati atque actionibus diurnis correspondent. Sic singuli nostrum, quum interdiu intentè aliquid agimus, serioque tractamus, earum rerum species ac spectra noctu animo obuersantur, vocesque clamosas ac turbulentas extorquent.