Latin
PRAEFATIO
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 12
Unproofread scanNot analysed yet
Progenerant aquilae columbam. Fortes creantur fortibus &bonis. Et quoniam institutio naturae dotes perficit, atque errores corrigit, vitiaque eximit, commodùm adiecit, Doctrina sed vim promouet insitam, Rectique mores pectora roborant. Chremes quoque Terentianus ex maternis moribus filium aestimat. Sic enim cum Sostrata rixatur: Is quòd est consimilis moribus, Conuinces facilè ex te natu. tui similis est probè. Nam illi nihil vitij est relictum, quin id itidem sit tibi. Tum praeterea talem, nisi tu, nulla pareret filium. Et quidem ita natura comparatum est, idque ma gna ex parte vsuvenire videmus, vt filij sint paternorum morum aemuli, parentumque vestigiis insistant, sic vt plerique sectentur aleas, scorta, popinas: nonnulli tamen parentum industria atque educationis beneficio, ad sum mam virtutem emergunt, ac ad optimam frugem se conferunt. Quamobrem sedulò cuique elaborandum, vt ita affectibus moderetur, vi taeque cursum, ac victus rationem instituat, ne vel sibi quicquam incommodi inferant, vel aliquo vitio suos contaminent. Siquidem ex patris semine, maternique sanguinis profluuio atque affluxu, multa ad posteros solent deriuari. Eadem enim vis, &natura, quę parentum semini inest, in natos diffunditur, ac transua satur. Sic ex Catulli sententia Naturae sequitur semina quisque suae. Quum autem semen ex praecipuis partibus defluat, omniumque membrorum in se naturam viresque complectatur, sit, vt quae vitia vlli parti inhaeserint, ea haereditario iure proles sortiantur. Sic qui elephantiasi, quae vulgò lepra dicitur, epilepsia, podagra, chiragra, morbisque aliis contagiosis sunt inquinati, iisdem vitiis suos imbuunt.