# Occultae naturae miracula 121

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/121

Ex illis enim coloris varietatem sibi adsciscunt. Quum itaque sordida quadam illuuie, ac vitiosa vligine vulua imbuta est, quae cum vtriusque semine coalescit, fusco colore membrana existit, cutisque infantis fuliginoso vndique colore suffusa est. Si verò sanguis, semenque syncerum sit, ac defecatum, nullique vitio obnoxium, rubescit tegmen, atque infantulo suauis color subest, ac floridus. Nec solùm huiusmodi membranae coloris, sed etiam formae figuraeque diuersitatem concipiunt, vel ex interno, externoque affectu, vel ab iis quae oculis mentique obijciuntur. Siquidem quum virorum plerique tam sint salaces, auidique voluptatis, vt nullo delectu, nullaque habita menstrui decursus ratione, mulierem subigere satagant: fit non nunquam, vt quum triduo, pauloque minus menses defluxerint, atque vnus aut alter dies purgationi restet, interpellari legitimum profluuij tempus contingat, ac nonnullam men strui excrementi portionem cohiberi, intem pestiuo quidem congressu, sed qui conceptum nonnunqua perficiat. Quum itaque mulier, dum generationi insistit, reique Venereae incumbit, nondum constitisse menses sit conscia, nec admissario subijciendum corpus, hu mentibus adhuc vdisque locis, tacitè rubore suffunditur, ac sanguinem oculis pro velamento obijcit. Qui affectus quum in foetum transeat, membranis illis varius color, formaque inducitur. Quae res hoc quoque efficit, vt infantes sint genis buccisque rubentibus, ac colore roseo. Quod tum demum vsuvenire solet, quum grauidae vel pu dore afficiuntur, vel subirasci solent, agitato calore natiuo, raptoque in sublime sanguine. Nam quibus metus incutitur, aut inopinatò expauescunt, illae pallidum colorem inducunt, vultumque tetricum ac subtristem affingunt foetui. ¶Quur apud Belgas In fabis versari dicantur, vacillantis parumque firmi cerebri, vulgò In de boonen. Cap. IX. SiIquando inferiores Germani aliquem pa rum firmi cerebri designant, aut alienatae emotaeque mentis, & qui in moribus, gestibus, dictis, factisque, atque in omni vitae actione deliranti apparet similis, In fabis illum versari dictitant, adeò vt prouerbij speciem obtineat, Fabae florescunt, In fabis oberrat. Quod vacillantis cerebri hominibus accommodari solet, quique rationis mentisque iudicio carent.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
