# Occultae naturae miracula 128

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/128

Inter ea autem vt Galenus ait) quae foris applicantur, boni habitus puellus est vna sic accubans, vt semper abdomen contingat. Sunt qui catellos, inquit, pingues in hunc vsum habeant, neque id in aduersa modò valetudine, verùm etiam in prospera. Tales itaque ijs qui ob siccitatem quoque imbecillem ventriculum habent, sunt idonei: seruandumque ante omnia est, ne puel lus humecta sit cute. Qui enim noctu sudore perfunduntur, refrigerant potius, quàm cale faciunt. Hanc quoque commoditatem sibi adhiberi passus est Dauid effoetus ac frigescens, quem adolescentula mutuo complexu fouebat, non quidem concubitus, vt scriptura testatur, desiderio: sed quò membra illius destituta calore incalescerent. ¶ Cur morbus Gallicus nunc, quàm olim, imitior, minusque saeuiat, & in quos morbos degeneret. Cap. XIIII. Tres Res sunt morbi inter se affines & cognati, non tam lethales, quam foedi ac conta giosi, quorum alter in alterum transit, ac permutatur. Lues venerea seu morbus Galli cus, Elephantiasis, seu vulgaris Lepra, quę in scrophis Grando dicitur, tum is qui Stomacacce & Scelotyrbe dicitur. Quorum genus est Icteria nigra. Hi superioribus annis intolerandis modis homines excarnificabant: nunc prorsus mitescere ceperunt, minusque infesti sunt: fit id partim, quòd medicorum opera, domita sit vis mali, humorumque saeuitia mitigata: partim quòd natura assuetudine ad dolores occaluit. Sic obseruaui nonnullos in florente, feruidaque aetate acerrimè cruciari: eosdem senescente atque inclinata, mitius affligi. Vel enim deferuescit ardor & ebullitio, minorque fit humorum concursus: vel natura spatio temporis assueta malo, velut domestico ac familiari, non amplius cum illo luctatur, aut enim alitur vitiosis illis humoribus, aut non offenditur. Quemadmodum enim sues, vbi coeno inuoluuntur, aut cerdo nes, quique cloacas, ac foricas publicas proluunt, graueolentiam non sentiunt: sic mor billosi saginantur sordibus. Et quoniam ad vitia morbosque corporis, ne dicam animi, oc calluerunt, detrimenta naturae amplius non percipiunt. Ademit em illis sensum mali inueteratus, imisque medullis infixus morbus. Inter initia verò, vbi inducitur corpori aliena qualitas, qua alterascit ac corrumpitur, quaecunque membra fluxiones acres ac mordaces suscipiunt, dolore concitantur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
