# Occultae naturae miracula 131

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/131

Scio equidem hoc promeruisse hominis prauitatem ac delictum, per quę degeneR ij dibzy G Google generauit à sui dignitate & praestantia, suoque opifici fuit in obsequiosus, dictoque minus au diens, vt doloribus, vt cruciatibus, vt morbis, fame, siti conflictaretur, ac mentis inquie tudine, postremò morte poenas lueret. Verùm has clades ac calamitates non Naturae vitium, sed peccati labes illi inuexit. A lapsu siquidem primi hominis omnia immutata sunt, versaque in contrarium: sic lydera, morbi, elementa, daemones, belluae, homini minantur, illique infesta sunt. Quin & vniuersa crea tura, hominis causa, vanitati ac corruptioni subiecta est: omnisque rerum ordo ac series, mentesque Angelicae, finem laborum statui exoptant. Caeterùm, in tanta calamitate ac miseria constitutis, solatio est, mentesque nostras erigit, alterius vitę certissima spes, summaque in Christum fiducia, qui collapsam ho minis naturam restaurat, pristinaeque integritati restituit, ac trepidationem metumque mor tis animis nostris eximit. Stabiliter enim nos fulcit mortis eius ac resurrectionis recordatio, quae hoc effecit, vt hominem non aboleri, sed mutari in melius credamus, mortemque non esse interitum, sed alterius vitae vestibulum ac ianuam. Ebrietatis ac temulentiae incommoda, & quae illi obsistant ac medeantur. Cap. XVII. InoNoleuit consuetudo apud Germanos atque Aquiloni expositos Belgas, vt neminem propemodum sibi deuinctum cupiant, fidumque amicum ac familiarem exoptent, quàm qui strenuum se potorem praebeat, atque impigrè (vt Plautus ait) cloacam vino proluat. Quamobrem operae precium me facturum sum arbitratus, si nonnulla quae ebrietati obsistunt, referam: quò quisque sibi prospicere possit in eo certamine, vt aut vino non succumbat, aut quàm minimum offendatur. Principio nemo se inter initia plus satis facilem praebeat, promptumque in exhau riendis exiccandisque poculis: sed tergiuersetur, ac ciuiliter recuset, morbumque praetexat, ac valetudinem causetur. Nonnunquam excogitandi sunt astus ac stratagemata, quò illos deludas, qui te sibi scopum praefixerunt quem feriant, tibique plus satis infesti sunt. Captanda interim occasio, qua aut te vt micturientem tacitè subducas, aut pateram abduci cures, in eaque re te callidum esse decet ac cautum, magnaque dexteritate id perficere. Nam si depraehendi technam contingat, mul tò cumulatius, ac cum foenore in te hoc munus refundetur. Caeterùm quisque pro insita naturae calliditate atque astutia, varias com minisci potest rationes ac modos, quibus poterit eluctari, ac combibones fallere.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
