Latin
CAP. XVIII
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 136
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi aliquando nanos propemodum ac pumiliones, coarctaeque breuitatis homunculos (sed prolixa tamen barba, totoque corpore hirsuto, quod intensi caloris est argumentum) cum robustissimis potandi certamen inijsse: quibus, tametsi nemo in huiusmodi factis promeretur memorabile nomen, nec habet victoria laudem, ne tantillum quidem obfuit vini vis: quum alij ita vino essent oppressi, vt obstupefacta mente neque pes, neque manus aut lingua satis suo fungeretur officio. Horum causa non solùm consistit in conceptaculorum, venarumque amplitudine ac capacitate, sed in calore natiuo, eoque intenso, qui omnia celerrimè conficit, absumitque, tum in firmo validoque cerebro, quod non fa cilè fumos concipit. Simile enim quiddam ijs euenit, quod lateri ignito, aut candenti fer ro, quod liquore subinde irrigatur, vel denique solo arido ac siticuloso: confestim enim omnem humorem imbibit, aut in tenuem, minimeque densum vaporem euanescit, sic vt nihil necesse sit illis lotium subinde reddere, aut vesicam exonerare, quum calor innatus omnia consumat. Quòd autem in viris efficit interna insitaque caliditas, hoc in mulieribus praestat corporis raritas, laxitasque ac mollities. Hę siquidem, vbi vino assuetę sunt, ad prodigium vsque bibaces fiunt, diuque subsistunt, antequam temulentia succumbant: sed propter laxos patentesque meatus identidem micturire coguntur. Quo nomine non imme ritò infamia notantur à viris, quibus subolescere soleat illarum sordes atque ingluuies. Seniculi autem omnium minimè vini copiam perferunt: quum enim arido sunt corpore atque exucco caloreque debili, largiore vini potu offenduntur, moderato aute refocillantur atque exhilarescunt. Quamobrem quum omnibus, rum maximè senibus curae esse debet, calorem natiuum, quo &comprehenditur humi dum primogenium, caloris vitalis &spiritus sub iectum ac substantia à semine orta, appositis alimentis, victuque moderato ac salubri fouere. Illa siquidem sunt secundę, aduersęque vale tudinis praesidia, ac longioris vitę seminaria. ¶Qui manè ientaculum sumunt, si id moderatè fiat, in prandio liberalius edunt, minusque vino, etiamsi largius bibant, offenduntur. Obiter an multus panis esus sit sa lubris. CAP. XXI. ¶Viti sunt, qui indicta sibi inedia, ad meridiem vsque ieiuni persistunt. Quod vt non improbo, ita non semper expe dire censeo, aut consultum arbitror, vt quis absque cibo in prandium vsque perduret, is praesertim qui calido est aestuantique ventriculo: vt Cholericus omnis, &qui vel laboris aliquid subire, operique intentus esse cogitur, vel lucubrationi studiisque insistere. Extenuantur siquidem illis spiritus vitales, corporisque vires itia dibzy G Google vires flaccescunt ac collabuntur.