# Occultae naturae miracula 14

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/14

Nuper nebulo quidam oppidatim spectandum obtulit infantem inusitatae magnitudinis capite, reliquis membris non correspondentibus vlla proportione. Quod vitium vbi ex morbo con trahitur, non arte ascitum, vt hoc erat, hydro cephalon Medici vocant, ob caput scilicet aqueo humore turgidum. Huius quum picturam modò spectasset grauida quaedam, tam insolito spectaculo attonita, exacto gestationis tempore, non sine vitae discrimine infan tem edidit fungoso, stupendaeque magnitudinis capite: cui hoc etia accessit mali, quòd inter nutricis amplexus magis magisque extumesceret, atque ad molem insignem protuberaret. Quod mihi questa est mulier oblato puero, cuius quum caput hinc inde prementibus digitis leniter contrectare, puluini more subsidebat modò cutis, modò assurgebat. Huiusmodi autem spectacula non praegnan tibus modò sunt euitanda, sed omnibus etiam, quibus horum conspectus & imaginatio no cturnam quietem possit vel intercipere, vel tur bare: quod ferè vsuvenire solet pueris, aegrotis, seniculis, melancholicis, quibus tamen monstrificus rerum aspectus minus incommodat, quàm mulierculis: quę oblatis huiusmodi simulachris, simile quiddam in vtero ef fingunt ac moliuntur. Quum enim omnes vires ac naturales facultates totae sint in formando fingendoque foetu, fit vt muliere aliquo malo perculsa, omnes humores ac spiritus ad ima ferantur, atque in vteri secessum confluant. Quibus quum accedit inhaerena penitusque menti infixa conspectae rei imaginatio, vis ipsa, quae formationi insistit, eam formam ac speciem quam animo concipit, ef figiat, ipsique foetui inducit. Neque enim temerè est quod dicitur, Imaginatio facit casum. Simili ratione si forex, aelurus, mustela, aut tale quiddam inopinatò corpori insilijt, aut fragra, corna, cerasa, baccae, vuaeque acinus vlli parti inciderit, confestim notam imprimi con tingit, illique membro huiusce rei imprimi vestigia: nisi fortè mulier in ipso momento, quo haec corpori ingruunt, subitò absterso mem bro, posticę, aut remotiori parti corporis ma num admoueat. Quo facto confestim auertitur malum, aut contactae parti nota infigitur, tota imaginatione ac facultate naturali eò conuersa.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
