Latin
CAP. XVIII
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 140
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vir caloris innati substantiam vaporosam, mitem, ac suauem sit consequutus, ac velut aromatis odore imbutam. Qua ratione &sinapi semen Corallum rubicundum efficit, si illo obruatur. Magna ex parte steriles esse, &infoecundos, quibus sponte semen profluit, seseque polluunt, &qua ratione id fiat. Cap. XXIII. Itium est, idque tam foedum, vt à templi aditu, omnique hominum consortio apud Hebraeos arcerentur illo contaminati, Graecis γονοῤῥοία, Latinis Seminis profluuium appellatum, quo mulieres aequè ac viri infestantur. Siquidem illis praeter voluntatem semen effluit nullo propemodum delectamento, nec vlla voluptatis illecebra, aut pudendo rigido erectove, idque aqueum, dilutumque ac tenue. Quo fit vt infoecundum sit, atque ad excitandas proles inSimile efficax. Vt enim salix frugiperda semen ob ca ab infoe loris penuriam ante maturitatem excutit: sic cundis ar istis humor genitalis plus satis frigidus &hu poribus midus defluit. Nequeunt enim naturales facultates semen perficere, ac vi prolifica foecun daque illud imbuere. Quo fit vt excrementitius prorsus sit humor, inchoati imperfectique seminis rudimentum, generandi munere destitutum. Caeterùm quum hic affectus ex imbecillitate vasorum spermaticorum oriatur, tum aliud quoddam vitium contrahi tur ex amplexu Venereo ac concubitu contagioso, siquando cum infectis scortis congressum ineunt. Siquidem purulenta quaedam foedaque illuuies ab inguine distillat, colore Een drumodò liuido, modò aeruginoso ac porraceo, per. non sine teterrimo odore. Quo fit vt vasa nonnunquam erodi contingat, partesque pudendas mutilari. Ista autem vligo humorisque sordidi stillicidium in foeminis virulentior est, alboque oui, vbi computruit, assimilis, qua interanea pruritu intolerabili infestantur, quasi alumine aut salsugine essent imbuta. Quo fit vt omnes morbillosi, quique Venerea lue infecti sunt, impense sint salaces ob putridi hu moris acrimoniam, quam retundi ac mitigari con concubitu sentiunt, magnaque mali parte se leuari. Quocirca quum omnibus suam scabiem affricare gestiant, tum maximè illas expetunt ac venantur ganeones isti, quas sciunt salubri esse, beneque constituto corpore. In has enim suas sordes ac saniem profundunt, suoque purulento semine contaminant, quum ipsi nihil ab his contagij contrahere possent. ¶In morbis excrescere corpora, atque in longitudinem produci, licet minus edant, in latitudinem verò diminui. Cap. XXIIII.