Latin
CAP. XVIII
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 142
Unproofread scanNot analysed yet
Natura itaque in producendis ossibus, vnde longitudo emergit, vi caloris vtitur, qua exsiccat nonnihil humo res atque alimenta alendis ossibus accommodat. Neque enim auctio sine nutrimento affluente perfici potest. Vbi enim generatio animalis constituta est, vsque ad aetatis vigorem augeri postulat. atque in longum latumque ac profundum ampliari. Deinde quò subsistat ac perduret in reliquum vitę tempus, aeuique huius decursum nutritio subit, suasque partes obit, qua restaurari possent quae effluunt, quaeque ambientis aëris qualitas depopu latur, nulla corpori tamen inducta amplitudine, aut in longitudinem progressu. Auctrix itaque vis ac facultas est quae ossa febricitan tium, vt ceram, in longitudinem effingit, calore ac virtute seminalis excrementi, quae in aetatis vigore ad ea perficienda valida est atque efficax. Quòd si adolescentes ac pueri ab ipsis incunabulis lacti assuescant, atque exercitationi sint dediti, productiori efficiuntur corpore, staturaque decenti ac speciosa. Siquidem lactis potu atque vsu ossa aluntur, quòd semini affine est, ac sanguis elaboratus atque exactè concoctus, frugum nerui, aquae carnes, quod obseruare licet in bubus, qui aquis co piosis pinguescunt, ac pabulo humido saginantur. Deinde in Beigis, praesertim Batauis, qui liquore illo gentilitio, quam Cereuisiam vocant, adeò pinguescunt, vt mentum pectori incumbat, ac Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstet. An ieiunis, an pransis venam incidere expediat. Et an consultum sit statim ab incisa vena somno se dedere. Cap. XXV. Vid commodi adferat corpori humano venae sectio, quidve in secunda, aduersaque valetudine pręsidij ex ea homines consequantur, tum quibus, quove tempore illam adhibere coueniat, superuacaneum est hic referre, quum ea quisque ex syncero fidoque Medico discere poterit, non ex vulgata ac triuiali consuetudine, quam nugones quidam inuexerunt. Quum autem innumerae quaestiones hac de re agitari solent, illam paucis expediam: ieiunis ne an pransis venam feridibzy G Google feriri expediat.