# Occultae naturae miracula 145

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/145

In iis verò qui placido sunt mitique ingenio, omnia formę dignitatem ex primunt: status, incessus, accubatio, vultus, oculi, manuum motus, omnia honestati decoroque inseruiunt, sic vt in facie ac vultu sapientia, decus, ac probitas, caeteraeque virtutes reluceant. Caeterum licet non omnia exactè huius artis praesagijs respondent, multaque aliter, quàm membrorum notę prę se ferunt, eueniant, idque vel educationis munere, vel parentum industria, aut denique diuino quodam afflatu: magna tamen ex parte vero sunt consentanea, euentumque certum consequun tur. Siquidem in his qui visenda aliqua nota insigniti sunt, ars veritatem assequitur. Vbi enim error circa principem aliquam partem consistit, mens quoque aliquid incommodi percipit, suaque munia inculpatè obire nequit. Sic qui gibbo deformati sunt, modò naturale sit id vitium, non ascititium, nec ex accidente casaque illatum, improbi fere sunt, ac malitiosi: quod cordi totius vitae fonti ac principio, deprauatio communicetur. His proximi sunt strabi, caeci, lusciosi, paeti, quique in obliquum detorquent oculorum aciem, quòd circa cerebrum natura deliquerit. Surdi verò, muti, balbi, blaesique, & qui ob musculorum, neruorumque imbecillitatem, linguae hesitantiae obnoxij sunt, non penitus à vitijs immunes existunt, sed ea non magnoperè culpari merentur. Quò enim quodque membrum, cui error subest, minus nobile ac generosum, hoc partes primariae minus afficiuntur. Quòd si aliquod corporis vitium vel cerebro, vel cordi affine sit, horumque alteri proximè assistat: menti quoque ac rationi aliquid erroris infertur, sic vt illa omnibus suis numeris non satis constent, ac plerumque iudicij amussis deliret, atque in obliquum rapiatur. Quo fit vt facultates animales suas functiones ac mu nia inossense perficere nequeant. Atqui non semper est necesse, nec consequitur, vt naturae hominis conditio, mores, studia, instituta, animorum propensiones, mentisque agitatio ad notas externas sit accommodanda, atque ad lineamenta signaque corporis metienda. Quum multa plerunque agant ac meditentur homines, multaque mente concipiant, atque opere perficiant, cuius ne vllum quidem vestigium, aut minima indicij nota foris Google foris se offert, aut diuinandi argumentum exhibet.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
