Latin
CAP. XVIII
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 146
Unproofread scanNot analysed yet
Potest enim esse aliquis enormi corpore, membrisque distortis, sed tamen frugi, atque ad praeclaras artes appositus. Rursus fieri potest, vt quis sit habitu corporis decen ri ac liberali, at improbis moribus, vitaque vndique contaminata. Quapropter nemini ob vlla vitia insultandum: nec gibbosi, lusci, clau di, varis repandisque cruribus homines, conuitijs onerandi, quum haec naturae vitia erroresque immutatos cupiant, ac corpus decen tius constitutum exoptent. Sunt tamen inter hos, qui hominum dicacitatem in se concitent: quòd horum nonnullos impostores sint experti, versipelles, subdolos, dolosos, ac non solùm obscoenis facetijs, sed etiam dicterijs salibusque dentatis abundè instructos, vt omnes propemodum sunt, quibus vitiatae sunt musculosę neruosaeque partes, sic vt cerebrum mouendi sentiendique principium, cor denique vitalis animae ac spiritus fons, ex consensu variè afficiantur, adeò vt externa vitia internas facultates immutent, atque ad diuersasactiones instruant incitentque. Ex his itaque qui nota aliqua insigniti sunt, manauit prouerbium, Caueto à signatis. Quo designant rerum humanarum periti, declinandam con suetudinem, commerciumque improborum: quòd quotidiano vsu atque experientia compertum habeant, fallaces esse huiusmodi homi nes, ac technis dolisque esse imbutos. Quòd autem claudi impense salaces sint, abditasque atque obscoenas partes inusitatae magnitudinis habeant, Prouerbium inde natum indicat, Claudus optimè virum agit. Omne fiquidem alimentum, quòd inualido pedi destinandum erat, circa partes genitales consistit, atque in semen elaboratur. An aperto hiantique ore dormire, an clauso, cohibitisque labris salubrius. Cap. xxvij. ON desunt plerique qui salubre existimant patulo apertoque ore somnum capere, sic enim melius expirari fumos, ac discuti fuligines, animamque hominis liberius commeare, ac minus graueolentiae concipere: subolido enim esse ore, putidoque anhelitu, qui compressis labris noctem somno transigunt. Ego verò aliud persuasum habeo: vt enim decubitus in dorsum pulmoni septoque transuerso noxius, vt quae affusis humoribus turgescant: sic hianti ore dormire valetudini incommodum. Pulmo siquidem quum fistulosus sit, per vocalem arteriam, aërem obuium, qui sub noctem ferè impurus ac turbidus est, copiosè allicit, quo spirandi meatus imbuti vel raucam efficiunt vocem, vel obtusam. Occluso autem ore, spiritus externusque aër non confertim, sed sensim per nares anfractuosas, sinuoso volumine vltro citroque commeat, atque in pulmonem delabitur, cordisque calorem temperat. Quo fit vt minus siticulosi efficiantur qui commissis la bijs dormiunt.