# Occultae naturae miracula 147

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/147

Qui enim faucibus dilatatis somnum capiunt, ijs ob aërem halitumque hinc inde aestuantem, lingua ac palatum arescunt, potuque noctu irrigari cupiunt. Caeterùm quu multis solidisque rationibus fulciri haec persuasio possit, tum nulla stabilius, quàm quòd longè melius concoctio in ventriculo perficiatur, si quis occluso ore dormiat, fouetur siquidem calor naturalis, ac validius cibo incumbit. Vt enim ollae ac lebetes elixandis carnibus destinati, maturius concoctionem perficiunt operculis obducti, quòd nihil caloris, nullusque halitus emanet: sic etiam calor in corpore humano coactus cohibitusque celerius cibum concoquit. Itaque his qui flaccido sunt fluctuantique stomacho, subinde ha litum cohibere consulo, tum ijs qui tussi singultuque identidem infestantur. Hac enim ra tione calorem excitari contingit, ac noxam discuti. Porrò vbi occluso ore noctem transegerunt, cibique concoctio peracta est, tum demum consulo, vt popismate, sonituque bomboso fumi ac fuligines expurgentur, quę medijs spatijs inhaerescunt. ¶ Imprecationes parentum quibus ex se genitos execrantur, ac maledictis incessunt, aliquando in euentum effectumque rapi. Bonas quoque ominationes, quibus illis foelicia ac salutaria quaeque exoptant, ad laetum exitum esse adiumento, atque ex progenitorum voto omnia consequi. CAP. XXVIII. N tantam delapsa est natura mortalium exuta humanite feritatem, vt non solùm in extraneos, sed in sua etiam pignora, quibus optimè consultum oportuit, sint cru deles. Quis enim per compita passim ac vicos execrandas voces non audit? quibus suos immaniter diris deuouent, atque horrenda quaeque ijs imprecantur: quorum pleraque effectum sortita memini, atque in calamitosum funestumque exitum deuenisse. Quamobrem Lib. 7. de leg. Plato nihil parentis imprecatione filijs censet periculosius. Pueri siquidem quum ita incandescere progenitores vident, tamque atroces execrationes in se congeri, obstupescunt, trepidant, perturbantur, ac terrore metuque concussi, vel in spasmum, aut epilepsiam incidunt, vel furore ac rabie corripiuntur, men teque atque animo alienantur. Tanta enim fit in huiusmodi corporibus spirituum, humorumque concursus atque agitatio, ea intemperies, vt sensuum instrumenta conuelli contin gat, omnesque animae facultates inuerti.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
