# Occultae naturae miracula 149

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/149

non est amori deditus, non appetit ho nores, opes negligit, animosque demittit, ac ferocire desinit, postremò vitam prorsus innoxiam beatamque destinat, si contingat euadere. Itaque arrepta hinc monendi occasione, quum sibi, tum amico praecipit, vt tales esse perseuerent sani, quales se futuros profitentur infirmi. Quę quidem exhortatio sa lubris est ac frugifera, at ignorabat is, nec conmonstrare potuit, quo duce, cuiusque afflatu atque adminiculo haec essent perficienda. Nisi enim virtute Dei, eiusque doctrina fulciri nos contingat, oblata leuissima quaque occasione, in pristinos errores labimur, atque aestus terum humanarum aliò nos deuehit, quàm ad integritatem, ac vitae innocentiam, moresque orobos atque inculpatos. Siquidem affectus humanus vitae correctioris promissa extorsit, non fides, non solida vlla doctrina verbo Dei fulta ac stabilita. Caeterùm siquis rationem naturalem exigat, nulla mihi videtur ma gis probabilis, quàm quòd ad morbo defun ctos certatim confluant congerrones lepidi ac festiui, illosque ad iocos, luxum, lasciuiam, delicias, omnesque voluptatis illecebras inuitent, incitentque: hinc comessationes ac soteria in orbem reducta, quibus adeptam sanitatem illis gratulantur, quae plerumque obscoenis canticis perstrepunt, dictuque pudenda spectantur. Haec & pleraque alia facilè aegro tum ac nutantem animum, suique oblitum in deteriorem partem applicant. His adde cibos delicatos ac delectabiles, qui adauctis humo ribus lumbos stimulant, obscoenasque partes scalpturiunt, ac tentigine afficiunt. q Lapides seu Gemmae terra marique erutae, vel animantium corporibus exemptae, qua vi ac facultate polleant, quave ratione aliquid efficiant. Cap. XXX. Emmis ac lapidibus non deesse suos effectus, modò ne adulterini sint, ac factitij, quum ratio, tum experientia comprobat.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
