# Occultae naturae miracula 153

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153

At qui moderato victu quieti se trayGoogle tradidere, ea parte animi in qua ratio & con silium consistit alacri atque erecta, corpore verò nec inopia defecto, nec satietate affluenti oppresso, tunc eueniet, vt mens eluceat, & se ve getam acremque ad somniandum praebeat, ac visa tranquilla & veracia occurrat. Cuicunque enim operi interdiu homo intentus est, & occupatur, resoluto in somnum corpore, retractat, secumque versat atque agitat. Quod cuique pro suo vitae instituto euenire, hoc venusto carmine commonstrat Claudianus: Omnia quae sensu voluuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies. Venator defessa thoro dum membra reponit, Mens tamen ad syluas & sua lustra redit. Iudicibus lites, aurigae somnia currus, Vanaque necturnis meta cauetur equis. Gaudet amans furto: permutat nauita merces: Et vigil elapsas quaerit auarus opes. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti Artibus innumeris sollicitare solet.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
