# Occultae naturae miracula 154

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/154

Is siquidem annus rarò absque vitae pe riculo transigi senibus solet, cuius in Belgica innumera exempla obseruaui. Sunt autem duo annorum numeri, septimus & nonus, qui plerumque rerum vitaeque immutationem, ac grauia pericula inuehunt. Quo fit vt sexagesimus tertius, qui vtriusque numeri multiplicatam atque inuicem sibi connexam summam continet, non sine periculorum aceruo ingruat: nouies enim septem, & septies nouem, sexaginta tres constituunt, atque ob id Climactericus is annus appellatur, quia à septimo orsus, vitam hominis velut per gradus quosdam peragat. Itaque omnes qui per septem, aut nouem annos consurgunt, decre torij dicuntur, in quibus magnam mutationem subeunt homines: nam vel calumniis impeti solent, vel grauissimis morbis diuexari, vel periculis obiici, vel denique aliquod perpeti detrimentum, ac iacturam vel facultatum, vel valetudinis. Hos ergo annorum decursus ac volumina in omnibus etiam aeta tibus obseruare soleo, sic vt impuberes atque infantes periclitari expertus sim circa annum quartum, septimum, nonum, ac quartum decimum. Omnis enim pueritia, C. Celso teste, circa quadragesimum diem periclitatur, deinde septimo anno, postmodum circa pubertate. Plurimos aute noui, qui aetatis anno primo & vigesimo sint periclitati, deinde vigesimo octauo, nec vnquam post reuolutum annum vel septimum vel nonum ab ancipiti morbo fuisse immunes: qui annorum decursus tametsi non nimis anxiè ac superstitiosè obseruandus metuendusque sit viris Christianis, nihil tamen vetat circa ea tempora moderatè ac circumspectè vitam victusque rationem instituere, ne qua humorum copia coaceruetur, quę his annis fomitem ministret, morborumque seminaria praebeat. Qua autem ratione per illos annorum circuitus morbi plerumque incrudescant, à nemine hactenus explicatu est. Ego eò id euenire conijcio, quòd certis annorum periodis corpus humanum magnam humorum collectione ac redundantiam con gesserit, quorum motu atque agitatione morbi excitantur. Quum enim natura ad immodicam repletionem deuenerit, ac conceptacula humorum plenitudinem perferre nequeant, in morbum erumpere necesse est.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
