# Occultae naturae miracula 155

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/155

Quamobrem omne studium operamque conferre expedit ad materiae exuperantis euacuatione, quod semper Vere & Autumno vel incisione venę, vel purgantibus medicamentis molien dum est: hac enim ratione effeceris, vt post septennale curriculum, aut in que alium annus Climactericus inciderit, morbum non metuas, aut aliquam corporis immutationem perrimescas. Ex hac autem annorum obseruatione mos inoleuit apud plerasque gentes, vt herus fundique dominus nouos contractus ineat cum colonis septimo quoque anno. Eadem ratione syluae ex salice, betula, alno, populo alba & nigra, omnibusque arbustis quae vdo mollique ligno constant, quarto quoque anno caedi solent: quae verò ex dura materia consistunt, vt sunt quercus, ilex, robur, vlmus, fraxinus, septimo aut nono mutilari truncarique postulant. Non dissimili ratione dies criticos obseruant Medici, quos si quis ex Hippocratis praescripto exactè ad calculum reuocet, rarò illum frustrari continget, aut in praedicendis euentibus à scopo aberrare. Est autem Crisis subita in morbo ad salutem aut mortem mutatio, quae vel quarto, vel septimo, nono denique, atque vndecimo, decimoque quarto solet terminari. Non desunt qui ad Lunae effectum dies decretorios referant. Sic Astrologi morborum indicia decernunt, quum Luna consistit in gradibus qui vel quadrante, vel diametro mundi à signiferi parte distant, in qua hęrebat in morbi initio. Cęterùm ad hos radios nunc segnius, nunc maturius peruenit, ob velociorem tardioremque cursum. Crisis autem non omnibus eadem ob diuersas naturas hominum, atque aetatum corporumque discrimen, ac radiorum qui à Planetis aliis ad Lunam deferuntur. Si decretorio die Luna sit in domo sua, seu exaltatione cum loue aut Venere, qui benigni sunt Planetae ac salutares, bonam fore crisim portendit. Si morbus in humorum plenitudine consistit, bonum est ipsam in radiis tetragonis seu oppositis decrescere. Quòd si tem poribus iisdem Luna Soli iungitur, vel Saturno, inominosum est, morbique vel periculum, vel longitudinem denunciat. Quòd si Luna decrescens Saturnum comitetur incipiente iam morbo, aut illum diuturnum indicat, aut lethalem. Sin decrescente sidere id ipsum eueniat, citò discussum iri aegritudinem indicat, minimeque periculosam. Caeterùm quum salutaria noxiaque astrorum signa negligi nolim, tum non nimis superstitiose iis inhae rendum censeo, sed Hippocratis potius obseruationibus insistendum, vt quae mihi sem per visae sint magis fidae, minusque dubiosae ac fallaces, modo quis exactè omnia expendat. Itaque ego hanc dierum criticorum rationem non tam in astra, quàm in naturam morborum corporumque atque humorum qualitate ac copiam refero.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
