# Occultae naturae miracula 159

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/159

Illius siquidem vim mirisicam in multis rebus sum expertus. Quamlibet enim asperum intensumque gelu existat, liquor is nunquam congelascit, nec in glaciem concrescit aut cogitur, adeò vt atramentum scriptorium, tum pleraque alia, quibus guttas aliquot admisceri contingit, nunquam frigore constringantur, idque ob extremam caliditatem ac tenuitatem qua est imbuta. Quòd si experiri velis, syncerane sit, an adulterina haec quinta essentia, mantile aut linteum liquore illo madefacito ac flammę admoueto: si confestim inardescat illaeso intactoque linteo, efficacissima est. Inflammescunt siquidem sudariola aqua hac ma cerata, at non consumuntur: flamma enim leniter modò peplo incumbit, nec penetrat, sed lambendo absorbet cognatum sibi, ac familiarem, igneaeque naturae liquorem. Quòd si volę manus nonnihil imponas, admota ex ardenti papyro flamma, ardescit quidem pal ma, at manus non vritur. Si verò succo maluę aut mercurialis manus oblinas, inossense citraque lęsionem plumbum liquefactum tractare poteris, modò celeri motu id perficias Non est autem in rerum natura plumbo liquido, aut oleo feruido quid vrentius, adeò vt si cochlear stanneum aut plumbeum oleo feruenti, aut plumbo liquefacto immergas, confestim liquescat ac dissoluatur, quod in feruentissima aqua nunquam effeceris. Oleum enim, & pingnia quaeque feruidissima fiunt, caloremque maximum concipiunt, sic vt plumbum citissimè fluxile fiat, ac liquescat pinguedinis admixtu, quum aqua prohibeat, quò minus ca lor in plumbum penetret, eoque fit vt anguillę in craticula tostae, vehementer digitos adurant, si incircunspectè versare pergas, adhaeret enim pingue digitis, ac cutem exhulcerat ardoreque vesicas ac bullas excitat. Quum autem quatuor sint, quae leuitatis ac grauitatis Quatuor ratione inter se certent, Vinum, Aqua, Mel, leuiss. in& Oleum: horum omnium leuissimum, mi- ter liquos nimique ponderis est vinum ardens, quod oleo res. admixtum fluitat, summasque partes subit, oleo in imas subsidente. Est enim illi prorsus excocta terrea omnis concretio, totaque illius substantia ignea, aëreaque effecta est. Proximum huic leuitate est oleum, praesertim ex lini & sesami semine expressum, quod nunquam praeter caeterorum oleorum naturam, frigore indurescit, propter mollitiem atque insitam cali ditatem. Huic liquor succedit ex virentibus herbis ignis vi extractus, & vinum defecatum, quod minimum dulcedinis admixtum habet.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
