Latin
162
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 162
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia siquidem illi innatant, ferrum, silices, testae, ac pleraque alia quae igni non liquefiunt, naturaque sunt fluxili ac fluida: nam quum plumbo liquido nihil sit magis seruidum aurum, argentum, stannum illi innatant quidem, sed confestim, vt cera, diffluunt ac dissoluuntur. In eo quoque argento viuo affine est, quod in planam tabulam essu sum, guttis hinc inde dispersis, illam lubrica humiditate non imbuit, nec tabellis inhęret, sed incredibili agilitate, motuque instabili rur sus coit, ac globuli in sese confluunt ac conglomerantur, eò quòd materia illis densa sit, coacta, solida, ac continuata, eaque densitate, vt nihil aëris in se contineat. Quò fit vt non so lùm ponderis ratione, sed quòd nihil aëreae substantiae in se contineat, in imum deuoluitur. Sic Agallochum seu lignum aloes licet leue sit, nec vllius ponderis, subsidit atque aquae immersum in profundum labitur, quòd compactum sit, nec illi quidquam inane insit. ¶Qua ratione in salis inopia carnes aliaque edulin à putredine conseruari possint. Obiter Salis acetique vis mirifica. Cap. xxxvi. Alis conditura quantopere nobis vsui sit &necessaria, nemo est qui nesciat. Nam praeter id quòd Sal esculenta quaeque sapida efficiat, gustuique ac palato gratissima, cibique auiditatem incitat, tum omnia à putrilagine vindicat &tuetur, praesertim cui omnes limosae sordes excoctae ademptaeque sunt: sic enim micanti colore splendescit, illoque tutò condiri quaeque possunt, atque in multam aestate asseruari: absorbet enim con sumitque excremetitium omnem humorem, ac cogit densatque carnes ac salsameta quaeque, ne quid ex ambiente aëre putredinis subire possit. Caeterùm, mirum cuique non immeritò videri potest, foecunditatis atque expugnandae sterilitatis quandam vim inesse sali, denique agros quosdam feraces illius consper su effici, quod à vero non esse alienum experimento compertum habeo. Obesae siquidem mulieres, quae magna ex parte effoetae sunt, moderato illius in condimentis vsu foecundae fiunt, ac conceptui idoneae: abstergit enim omnem vliginem, vuluamque plus satis vdam ac madidam exsiccat, efficitque vt genitale semen facilius vtero minus lubrico adhęrescat.