Latin
165
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 165
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Merlucę, quę nobis Stocvis vocatur, (nam Salpa alius est ab illo piscis) tum alij plerique vento indurati in aliquot annos asseruari possunt, quemadmodum &panis bis coctus qui nunquam mucescit, quòd omnis humiditas excocta sit. Intensus itaque calor, atque frigus, quoniam ex aequo qualitatem siccam inducant, corpora seruat imputria. Hinc elice qui fiat vt hibernis mensibus, geluque rigido atque aspero, minimo offensaculo crus frangi soleat. Siquidem ex ambientis aëris siccitate os fragile efficitur ac rigescit, quum id statu coeli humido lentescat ac flexile fiat. Quod ipsum etiam obseruamus in candelis ex caera saeuoque confectis. †Pallidae mulieres rubicundis, macilentae obesis magis salaces, magisque viri desiderio pruriunt. Cap. xxxvij. Vlieres illae magis feruidae sunt, aVcresque in venerem, magisque auidae explendae voluptatis, quibus plus caloris insitum est, quod ferè vsuvenire solet pallidis ac macilentis, quęque subfusco colore existunt, habent enim illae partes genitales acri, mordacique salsugine imbutas, quocirca irrigari humectarique postulant: atque hinc est quòd aestate foeminae magis pruriant, ac con cubitum appetant, quum eo tempore iis calor augescat, flaccidus autem fiat viris ac languescat. Qua ratione ruta, thinnis, &pleraque im pense calida libidinem in viris extinguunt, acuunt autem in foeminis. In illis siquidem humorem seminalem depopulantur ac desic cant: in istis consumpta superuacua humiditate atque vligine, incalescit vterus, atque ad libidinem incitatur. Quae res efficit, vt vino quod calorificum est, assatim impleri is sexus cupiat. Obesae autem &rubicundę mulieres quia affluenti humore perfusae sunt, semenque genitiuum dilutum habent, cupidine langui da, magisque sedata existunt. Itaque delectum viros habere conuenit, nec cuiuis temerè ac pręcipitanter dextram inijcere. Quisquis enim gracili atque extenuato corpore, vergentique aetate ac deuexa, eam nactus est quae assidua prurigine vritur, quaeque lassata non satietur, carnificina sibi paratam meminerit, quae identidem incrudescit, ac magis magisque exasperatur. ¶An affluenter atque auidè, an sensim ac parcius, nonnullisque interuallis vrgente siti, vel in mensae accubitu bibendum sit. Cap. XXXVIII. πάντα κ PraeRaecipua tuendae conseruandaeque valetudinis ratio in cibi potusque tempe rantia ac moderatione consistit.