# Occultae naturae miracula 166

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/166

Quum autem aliâs de sicco alimento ac panis esu abun dè à nobis tractatum est, de potione, & quo quisque modo ac mensura eam adhibere conueniat, dicendum putaui. Principio sanis non potest certò aliquid ac determinatè praescribi, quandoquidem plerique diuersae potandi consuetudini assueti sunt, quam citra valetudinis iacturam ac detrimentum mutare nemini procliue est. Optimus ac securissimus bibendi modus pro sua cuique aetate, pro tem porum ratione, pro inueterata, inolitaque con suetudine, pro vini vehementia ac viribus decernitur. Sic potus vel vini, vel alterius liquoris sitienti pręscribatur ad desiderium redimendum, & vt cibus in sicco ne sit, nec flui tet, sed moderatè potu madescat. Subinde itaque, modicisque interuallis corpus potione refocilari debet, ac cibus superinfuso liquore identidem macerari, quò commodius peracta concoctione venas subeat, atque in corpus digeratur. Omnis ebrietas pręsertim iugis ac cotinuata, Dioscoride teste, perniciosa, quoniam nerui copioso vino diebus singulis obsessi dant manus, totiusque corporis compago soluitur. Quapropter moderatam esse decet omnis liquoris qui temulentiam infert, potationem: in eaque salsamentarios ac lanios nos imitari par est, qui vbi recondunt in frusta concisas carnium pisciumque partes ac segmenta, salsuginem per singulos ordines ac series infundunt, digestaque sale condiunt. Sic nos quoque, modò valetudini consultum cupimus, cibum deceti ordine ac quantitate ingestum, potu vbi res poscat, irrigabimus. Inchoata autem coeptaque concoctione ventriculum potu fatigare, noxium est: interpellat enim ac remoratur naturae facultates ac functiones, quibus operi insistit, cibumque concoqui atque elixari prohibet. Vt enim ollae ac lebetes deferuescunt, atque ebullire desinunt offusa aqua gelida: sic ventriculus affluenti po tione turbatus ab incepta concoctione desistit, seriusque munia sua exequitur, ac minus exactè cibum concoquit, vt qui ante legitimum tempus inconcoctus vel in venarum angustias, vel intestinorum laxitatem propella tur, quo fit vt cibi vsus fructusque homini pereat, atque ex viscerum obstructione, quae hu morum putredinem inducit, morborumque ac febrium seminaria acciri contingat. Quod ipsum iis quoque euenit, qui inter initia pri moque mensae accubitu auidè se potu ingut gitant: prolui enim confestim alimenta contingit, nec diu stomacho inhęrere. Quamobrem consultum arbitror inter edendum non confertim nec auidè, sed sensim ac paulatim bi bendum, quò commodè vtraque misceri queant parique concoctione perfici, illis praesertim qui meatus amplos habent, venarumque conceptacula laxa. Qui verò ea vtuntur edendi con suetudine, vt ad prandij medium à potu sibi temperent, affatim bibere debent, quò potus penetret, ac per cibum vndique diffundatur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
