Latin
Cap. XLI
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 172
Unproofread scanNot analysed yet
aura placida ac suaui, spiranteque Fauonio recreantur. Vt enim fumi ac vapores reseratis aedibus, ostiisque patefactis, immisso vndique aëre, atque externis flatibus dissipari solent, omnesque porticus ac vestibula situ pedoreque obducta perspirari: ita in corporibus humanis omnes graues halitus, &si qua corpori mephitis inhaeret, aut moeror animi, discuti contingit atque euentilari. Itaque non internae modò causae, insitique humores ad sanitatem vel morbum sunt adiumento, sed externi quoque syderum concursus, atque aëris auraeque constitutio, ac ventorum qualitas, varias subitasque mutationes hominum corporibus inserunt, quod singulis momentis in se quisque expe riri potest. Quis est enim, vt animorum affectus praeteream, qui imminente tempestate aliqua, aërisque intemperie, triduo etiam antequam ingruat, puncturas in membris non percipiat, ac dolores pulsatiles, neruorum contractiones, palpitationes, affectusque alios do lorificos non persentiscat? Claui siquidem, calli, verrucę, cicatrices, glandulae, nodi, denique si quid luxatum, ruptum, fractum, conuulsum, solutumque fuerit in aliqua corporis parte, omnia futuram tempestate praesagiunt, quod non sine acerbissimo cruciatu iis potissimè vsu venire solet, qui aliquid latentis occultiorisque morbi ex scortorum contagio contraxerunt. Hi enim vbi venti rigidi spirare incipiunt, do loribus promptius infestantur. Intenduntur enim nerui, ac rigescunt musculi, agitatisque vitiosis humoribus qui membris infixi sunt, acerrimè cruciantur. Sub est enim illis partibus intemperies quaedam tempestati externae cognata ac familiaris, quae carnificina quandam in intimo membrorum recessu exercet, Qui verò inculpato sunt corporis habitu, fir maque valetudine ac stabili, nihil incommodi, Y uij nullosque affectus sentiunt. Vt enim sutiles quasseque naues ac rimosę citius tempestati succumbunt: ita morbosa corpora, quique va cillanti sunt ac dubia valetudine, omnib. expositi sunt iniuriis, omnibusque obnoxij incommodis.