Latin
178.1 to 178.4
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ipsos non citra rationem factitasse cen seo: quum enim frigidae humentisque sit na turae, à coena assumpta efficacius somnum conciliat, vinique feruorem reprimit, atque ebrietati obsistit inducta cerebro humiditate. Nostia verò aetas salubrius existimat ab eius esti coenam auspicari. Siquidem quum ex prolixiori prandio exigua ferè esse soleat ad cibum aui ditas, mos inoleuit, vt in ipsostatim accubitu fastidienti stomacho lactucis oleo acetoque con ditis appetentia excitetur. Quin &illum vsum lactuca prębet, vt ante omnem cibum in venas delata, sanguinis feruorem reprimat, atque hepatis cordisque calidam intemperiem mitiget, adeò vt immodicus eius vsus Venerem coërceat, ac concumbendi desiderium extinguat. Quamobrem affluentius iis pręscriben da, qui coelebatui addicti sunt, ac pudicitiam illaesam tueri cupiunt, quò prurire vrique desinant: iis verò qui matrimonij capistris sunt alligati, non prorsus respuendus est eius vsus, quu cerebrum illorum aliquando ex immoderata Venere contingat siccescere. Verùm calorificis herbis retundi debet eius frigiditas, ne semen genitale plussatis diluatur, atque ad progigne dos dibzy G Google dos liberos fiat inefficax, parumque idoneum, q De hippolapatho herba, vulgò Patientia. Cap. xliij. Vum multa sint Rumicis seu Lapathi genera, duo potissimè in esum expeti solent, Oxalis, vulgò Acedula vel Acetosa dicta, quae in acetarijs appetetiam acuit, ac nau seam discutit, tum à magnitudine Hippolapathon. Est autem olus culmosum, folijs amplis ac praelongis, caule vbi maturuit rubicundo, radice flauescenti. Eius esse facultatis hanc herbam experior, vt carnes atque edulia quaeque quamlibet annosa ac peruetusta hac elixata tenerescant, atque esui reddantur apta. Quum enim lubricae sit humentisque naturae, durisfimam etiam vel bubulam, vel gallinaceam, mollit ac macerat. Quocirca apud veteres fre quens eius vsus erat, quòd cibos concoctu saciles pręstet, aluumque molliat. Eiusdem cum hac facultatis est Atriplex, &quae à spinoso semine Spinacia dicitur, quam designasse pu to Martialem, quum inquit: Vtere lactucis, &mollibus vtere maluis.