# Occultae naturae miracula 178.5-7

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 178.5 to 178.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/178.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/178.5

denique Horatium, – Lecta de pinguissimi Oliuia ramis arborum, Aut herba lapathi praeta amantis, & graui Maluae salubres corpori. q De Saliuae hominis effectu. Cap. xliiij. SaliAliua ieiuni praesertim hominis quae vi polleat, quibusque viribus imbuta sit, va ria experimeta commonstrant. Nam lichenas, mentagram, impetiginem, variolos, serpiginem, omnisque generis pustulas abstergit. Et si cui parti corporis virulentae bestiolae insederint, crabrones, scarabaei, bufones, araneae, tum aliae pleraeque, quae suo cotactu tumores dolorificos, atque inflammationes inferunt, illius confricatione omnes affectus subsidunt ac discutiuntur. Insuper & scorpios interimit, aliasque venenatas bestias conficit, aut saltem insigniter laedit. Insita est enim illi latens quoddam virus ac venenosa qualitas, quam partim à dentium sordibus atque vligine, partim ex humoribus vitiosis consequitur. Ad os siquidem ac fauces fumi ex his emanant, ac sputum aliena qualitate imbuunt: quò fit vt nonnunquam saporem amarum, vel acidum, vel subdulcem saliuae inesse percipia mus, quemadmodum & sudori. Atque hinc est quòd ieiunis os impense olidum existat, atque halitus graueolentia obuios quosque fe riant inficiantque. Restagnant enim euaporatque è corpore tanquam ex palude quadam limosa vapores tetri atque insuanes, qui quum veneni naturam obtineant, saliuę fontes vitiant. Est aurem liquor hic qui ori innatat, linguamque humectat, ac cibum irrigat, nihil aliud quàm pituitosum quoddam excrementum, quod in ventriculo ex alimentorum succo conceptum, ad cerebrum defertur, atque hinc ad linguam fau cesque corriuatur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
