Latin
Cap. XLI
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 181
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus autem affectibus, qui infernas partes occupant, auspi carum est testes esse corrugatos, pudendumque subrigidum: reualescere enim hęc indicant illas partes quae naturalibus facultatibus subseruiunt, atque ad obeundas functiones ac munia denuò accingi: nullae siquidem corporis partes citius reuiuiscunt, discussoque morbo vegetas se praebent atque erectas, quàm quae naturae parens in occulto constituit. &An exanthemata ac pueriles varioli, quae vulgò Maselen dicuntur, vino rubro exigi expugnarique possint, denique lacte bubulo, quae à mulierculis exhiberi solent, quum huiusmodi pustulae efflorescant. Cap. xvij. N morbis qui in sanguinis ebullitione atque inflammatione consistunt, diaphoretica seu discussoria exhibenda, quaeque humores attenuent, quò commodius per corporis meatus ac spiracula queant expugnari, non est quòd quisquam ambigat. Itaque mirari subest, qua ratione matronae nostrae, quum hae pustulae eruptionem moliuntur, vinum rubi cundum exhibeant, quod plerunque astringen tis est naturae, atque humorem cogit ac densat. Quocirca ego decoctum confici iubeo ex Calthae floribus crocatis, quae vulgò Calendula dicitur, melissophillo, anetho, hysopo, satureia, ficibus, aniso, &feniculo, quod cutem relaxat, humorumque collectione dissipat. Iniri tamen rationem posse video qua inoffense cirraque incomodum pręscribi possit, modò tempestiuè id fiat, quu scilicet omnis humo rum impetus ad cute delatus est: tunc enim eadem ratione propellit, qua illa quae comprimendo aluum laxant, vt Myrabolani, &Radix Pontica, vulgò Rhabarbarum dicta, quibus manifestè astringens vis aliqua inesse percipitur. Itaque rubellum fuligine propellit, atque humo res fumidos qui mediis spatiis inhaerescunt, ad extimam cutem deuehit. Sic experior in nonnullis vinum nigrum Hispanicum, quod à tingendo Tincture nostri vocant, aluu ducere, quod tamen dyssentericis exhiberi solet, quò aluum sistat. Id efficit partim quòd ob crassitiem venas subire nequeat, partim astringendi premendique facultate, qua ea quę intestinis inhęrent, proluit. Pari ratione rubrum vinum quòd calorificum sit discutiendi vi pollet. ac sudorem elicit. Lac autem nulla ratione exhi bendum censeo, quum febricitantibus sit noxium, prompteque corrumpatur, ac contagia concipiat.