# Occultae naturae miracula 183

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/183

Ceruisiam quoque vbi à genuino sapore degenerauit, aut vbi lan guescit, medicatis odoratisque rebus restituimus, ac saporis gratiam conciliamus, nempe Iridis radice, zinzibere, nuce myristica seu mo scata, gariophyllis, lauri baccis, eiusque aridis foliis, calamo odorato, origano, beta. Quum enim Brassica, vulgò Caulis, vini natura corrumpat, tum Heta restaurat, quòd nitrosa facultate praedita sit, qua efficit ne vinum in mellis lentorem densescat ac cogatur. quod ipsum & Erucae semen praestat, sed non sine graui va letudinis dispendio: neruos siquidem vi cau stica atque adurenti afficit, morbosque articularos inducit, vt resinata quaedam vina, atque exoticis quibusdam rebus codita. Nostri.n. caupones sulphure cados suffiunt, atque aquam marinam melle coctam infundunt. Non desunt qui lac bubulum illi immisceant, alij cal cem, arenam, tritosque lapides candidos ex Bentimargo in has oras aduectos doliis insternunt, adiectis aliquot salis manipulis, aut sex septemve ouis, quibus omnia vitia vini emendari solent, ac sapor & color in pristinum vigorem restitui: quorum nonnulla tametsi minus noxia sunt, semper tamen factitia natiuis ac genuinis deteriora, minusque salubria existunt. qe Tempestatis ex marinae aquae contactu prae sagia, tum quid portendant hiberna tonitrua. Cap. XLIX. Bseruaui sępius scapha in vlteriora lit tora deuectus, manu salo immersa, aquas marinas prorsus egelidas ac tepore im butas, quod ipsum tempestatis ante triduum imminere portedit, ventosque impetuosos, ac fluctus validos. Quum enim in alto remotoque mari, vnde ad nos ęstus deuehitur, tempestas incubuit, aqua marina concussa atque agitata feruescit, vtque manus complosae, calore perfunditur, mox ad nos turbines ac tempestatas deuoluuntur, fluctusque in summa altitudinem intumescunt. Similiter siquando hibernis men sibus tonitrum ingruat, ac coelum fulmine coruscat, crebrisque ignibus aethera micant: subsequuturam tempestatem ventosque Typhonicos exorituros, ac saeuissimos in Oceano aestus indicat. Quum enim pręter temporis rationem contraque naturę ordinem excitatur aëris illa intemperies, necesse est validam subesse causam, quę illos turbines commoueat: nunquam enim tale quiddam obseruaui, quin postridie horren dae tempestates sint exortę, magnaque aquarum eluuies.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
