Latin
Cap. XLI
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 185
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim perpolitum tersumque speculum, aut nitida quaeque citissimè denso habitu ac (fuligine offuscantur: vt denique ignis leuissimas stipulas, atque arida nutrimenta confestim corri pit, quum solida serius inardescant: sic tenera corpuscula ingruente primum populari morbo, vt minus armati munitique milites in bello, conficiuntur: proximè mulieres gestantes vterum non facilè obsistere atque obluctari possunt: quandoquidem aegrè internum onus ferre sustinent, ac iamiam defecturę videantur: quò fit vt inuadente vel leuissimo aliquo morbo, nedum pestis saeuitia, labascant Sacrifici verò &mo niales, quoniam otio somnoque dediti sunt, nec vlla exercitia, laboresque subeant, ęgrè aduer sus hos morbos subsistunt, Baiuli aut &vectores, cęterique plebeij, ac vulgus promiscuum, quòd in omni virę victusque ratione delinquant ac sordidè viuant, ab huiusmodi quoque morbis non sunt immuner, tametsi eorum nonnulli ob indurata laborib. corpora serius iis malis tententur. Caeterum cùm pueri in acutis morbis insultum non perferant, tum in mitiorib. aut vbi lenta aegritudine contabescunt, non minus diu quam adulti cùm morbis luctan tur: infantes siquidem ea habent potestate, quae prouectiores actu. Insita est enim huic aetati vis quaedam, vitaque ac vigor, quae in mul tos annos sunt propaganda. Hinc Augustin Pueri, inquit, habet perfectionis modum ita vt cum illa &concipiantur ac nascantur, verùm in ratione ac potestate, non in mole. Om nia enim membra insunt semini, quę sensim emergunt, ac decus iustamque longitudinem consequuntur. Ita aetatis decursu exerit se, atque elucet vis rationis, caeteraque naturae mu nia perfici incipiunt. Varia naturae documenta, rerumque diuersarum non inconcinna congeries: quae quum grata breuitate tractare institui vno velut fasce complecti visum est. Cap. LII. Iquor stillaticius quem ex herbis virentibus elicimus, nunqua putrescit, quòd excocta sit omnis terrena concretio, illique insit aërea quaedam substantia: quò fit vt nullam decoctionem perferat. Si enim igni admota feruescat, omni sua vi &facultate desti tuitur. Siquidem quum pura sit &defecata, non habet quod adimi illi possit, eoque fit vt citius putrescat ac mucore obducatur, quàm putea lis decocta. Sic Ceruisia cocta ex puteali, sta gnateque aqua, licet turbida sit &inquinata, sapidior est, minusque acescit, quam ex coelesti &clara confecta. Turbilenta siquidem si quid habet vitij, excoquitur ac meliorescit. Memorabile est quod Hermolaus Barb. ait: Aquam septies putrefactam, purgatamque, non putrescere amplius. Quonia, vt opinor, exinanita est terrestris omnis substantia, prorsusque defecata est ab omnibus sordibus, quae il