# Occultae naturae miracula 192

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/192

Medici apud Italos homines facinorosos qui morti addicti sunt, certo anni tempore à pręfe ctis impetrant in dissectionis vsum, & quò rei medicę studiosi in re Anatomica exerceri pos sint. Itaque ne vllos humores dissipari contingat aut crassiores spiritus euanescere, omniaque se apertè proferat, Opij, hoc est, succi nigri papa ueris binas ternasve drachmas ex vino mera cissimo mortem commeritis exhibent, qua po tione hausta primum exhilarescere incipiunt, velut risu Sardonio perfusi, mox in somnum soporemque resoluti, morte sopiuntur, tanta siquidem pernicitate venas ac vitalia corripit, vt dissecto eorum qui Opio potionati sunt corpore, cordi adhaesisse compertum sit. Vinum aut Ceruisia Soli ventoque exposita si serius acescant, sal contusum cum pipere ac fer mento subacido commixtum celerrimè id pręstant. Quòd si properatius id perfici velis, chalibis parte, aut latere semel atque iterum ignitum in vas coniicito, aut Raphani radices immergas, cofestim acorem contrahent. Mespila quoque, corna immatura, mora, vel ex rubo, vel ex arbore lecta, prunella syluestria hinc inde incisa, cerasia Actiana quae foris nigro colore perfusa sunt, intus sanguinolento, sapore acido liquotes imbuunt, atque exuberantissimi ruboris colo colore conciliant. Quod ipsum etiam praestant anemonę flos pratensis, sambuci ebulique acini, & violae altilis quae gariophyllea nobis dicitur, flos spectatissimus.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
