# Occultae naturae miracula 20

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/20

Verbi causa, mulier masculae prolis auida, in Deum sua vota dirigit, fatigatque precibus atque efflagitat, vt virilem sexum concipiat, cuius supplicationib. Deus annuit, illiusque voluntati acquiescit atque obsequitur. Exem plo res erit testatior: Sara prorsus effoeta, & cui iampridem menses substiterant, ex Abra hamo grandaeuo prouectaeque ętatis, Isacum concepit, in quem Deus totam posteritatis spem sitam esse voluit, omnesque nationes auspicatum hinc habere salutis, assertaeque libertatis initium. Anna itidem moerore, taedioque sterilitatis confecta, quum precatur assiduè, ac foecunditatem exposcit ardentius, Samuelem à Deo extorsit. Elisaei quoque officiosae sedulitatis hospita ad prophetę preces, filium consequuta est, quem etiam mortuum ad vitam postliminio reuocari contigit. Quin & Zacharias senilis, deuexaeque aetatis, sic omnia moderante diuina dispensatione, ex Eli sabetha annosa ac deploratae sterilitatis, lo-Lucae. 1. annem Christi praeconem sustulit. Multique alij singularem sexum à Deo eblandiuntur, quò non desit qui in maiorum haereditatem succedat, in quem opes atque heriles facultates deuoluantur. Haec diuini esse muneris nemo potest ambigere, eaque peculiarem effectum ex Dei voluntate obtinere. Cęterum de iis nobis instituetur sermo, quae ex natu ralium causarum progressu emergunt, quaeque natura vi sua insititia moliri soleat. Ipsa siqui dem praeparat corpus animae moribus aptum, suumque temperamentum cuique accommodat. Quum autem duo sint principia, ex quibus corpus humanum coalescit ac generatur, quaeque infanti progenitorum similitudinem, quae sexum inducunt, Semen quod vtrique commune, Menstruus humor foeminę solùm peculiaris: similitudo consistit in virilis vel foeminei seminis facultate & viribus, sic vt vel vni, vel alteri assimuletur pro affluentia copiaque collati seminis: Sexus verò discrimen non ad semen, sed ad sanguinem menstruum refertur, quod mulieri tantùm familiare & co gnatum est. nam si semini ea vis inesset, quum virile valentius sit ac calidius, semper patrem sexus referret. Species itaque, seu genus animantis tribuitur temperamento actiuarum qua qualitatum, quae consistunt in caliditate & frigiditate, atque ad substantiam siue naturam materiae subiectae refertur, hoc est, ad menstrui sanguinis confluuium. Semen autem & vim generandi figurandique foetus suppeditat, & materiam suggerit: menstruo itidem & simul materia inest & facultas. Vt enim semen ad materiale principium maximè confert, sic menstruum ad potentiale conducit. Est autem semen, vt Galenus ait; sanguis accuratè percoctus à vasis ipsum continentib.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
