# Occultae naturae miracula 24

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/24

Quò mihi iusta ratione, inque ex Dei praescripto inhibuisse visus est Moses, ne quis congredia tur foeminae huiusmodi inquinamentis conspurcatae. Dici enim vix queat, quid labis ac contagij his inferatur, quid detrimenti, quae valetudinis incommoda concipiant, qui ad eum modum constituta foemina, cupiditatibus suis impotentius indulgent, illamque auidius amplexantur. Sensim enim serpit contagio, totumque corporis habitum inuadit, atque elephantiasi, lueque Venerea tacitè inficit. Quod equidem peragit celerius, vbi mulier contagioso aliquo morbo, quod ferè prostitutis nunc vulgare est, sit imbuta. Sic enim praesentaneo veneno obuiaque quaeque pol luit, contactuque omnia foedat. Quamobrem non est, quòd quisquam magnoperè miretur, vnde tot monstrosi partus, tam deformes ho minum species, tot passim sicosi, mutili, distorti, vari, repandisque cruribus, tot circa podicem, atque in inguine condilomata, bubones tumidaeque mariscae: quod ad animum verò attinet, tot passim stupidi, obliuiosi, bardi, bli tei, deliri, stolidi, rationis inopes, amentes: quum non aliundè quàm ex enormi decubitu, atque intempestiua Venere, haec proueniant: vel potius ex vitioso, corruptoque progenitorum semine in posteros deriuentur. Hinc secum quisque expendat, quàm sint crudeles in sua pignora, qui illa tantis malis inuoluunt, quales prę cęteris existunt qui Quarta Luna, hoc est, profluente mensium illuuie, concubitum non exhorrescunt, liberisque propagan dis operam impendunt. Hoc enim efficiunt, vt quos excitant liberos, omnibus dotibus, naturaeque muneribus, quibus bene nati abun dè fruuntur, destitutos esse contingat. Ad nullas siquidem functiones obeundas, ad nulla munia, nullasque res praeclaras sunt appositi. Quòd si attentare quippiam pergant, nullum habent in rebus aggrediendis successum, nul lumque optarum aut prosperum euentum. Sunt enim inabsolutae naturae, vt qui naturales facultates, quaeque ad actionem hominibus sunt adiumento, imminuta, mutilaque habent, atque imperfecta, idque non suo, sed parentum errore, qui praeter decorum, contraque naturę ordinem, negotium procreandae sobolis sunt aggressi. Quò effectum est, vt multa illis subducta ero ptaque sint, aut saltem parcè & malignè distributa, quae aliis effusè atque affluenter obtige runt. In animo verò non minus grauem iacturam patiuntur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
