Latin
26
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 26
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem nulla habita concoctionis aut cruditatis ratione, nullo noctis aut diei discrimine, neglectaque eius rei opportunitate, quum lubet, suis cupiditatibus indulgent, ac libidini identidem obsequuntur, tantumque inesse sibi virilis roboris iactitant, vt nulla concumbendi assuetudine satietur, nulla continuatione lassescant. Qui λάσταυροι igno rare mihi videntur, in quem vsum genitales partes homini sint attributae, vt quas non in foetificandi vsum, ac propagandi successionem, sed ab obscoena opera accommodant, atque ad sterilem infoecundamque voluptatem conuertunt: sed hi tandem profusae effrenisque libidinis poenas persoluent, membris articulisque podagra ac chiragra contortis. ¶Qua ratione masculum, qua foeminam procreare possit, qui eius rei sit auidus: obiter ex qua causa Hermaphroditi, hoc est, vtriusque sexus homines generentur. Caput. IX. I quis procreandi sexus virilis sit auidus, aut denique foemellae desiderio teneatur, hoc illi in primis persuasum esse conuenit: istarum rerum successum, atque auspi cata principia à Deo Opt. Max. impetranda, penesque effectus huius causa praecipuè consistit. Fit enim nonnunquam, constantibus etiam, beneque constitutis facultatibus naturalibus, vt vel sterilescant homines, vel orbari prolibus contingat. Quod Deus per Oseam his comminatur, qui praeter eius institutum illegitimo concubitu se contaminant, aut aliunde quam à Deo foecunditatis subsidia petunt: Quia, inquit, Baelphegor, hoc est, Priapi statuam ac simulachrum adierunt, atque addicti fuerunt turpitudini, auolabit gloria eorum ab vtero, à conceptu, à partu: dabo eis vuluam sterilem, &vbera arentia: radix eorum marcescet, nec fructum vllum proferet. Quòd si genuerint, interimam amantissima vteri corum. Quae documento cuique esse debent, irato Deo omnia inauspicatò tentari, atque improsperum successum consequi. Tale quiddam minatur etiam apud Ezechielem Deus superstitiosis mulierculis, quòd Adonidem, hoc est, Veneris amasium deflerent, qui ab apro dilaceratus, circa inguina, erecta statua, quotannis coli coeptus esset. Caeterùm, si is hominibus non sit infensus, omniaque sinat decurrere naturae ordine, suisque legibus ferri: nihil vetat externa praesidia accersere, ac naturae imbecillitati adminiculari, siquando ex occulta quadam ac latenti causa frustrari quenquam liberis, atque inanem subire laborem