# Occultae naturae miracula 27

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/27

Quibus praesidijs quisquis est destitutus, eaque vel languida habet, vel inualida, cùm primis ineunda ratio est, qua naturae lapsus atque error corrigi possit, viresque naturales, tanquam luxata quaedam aut collapsa restaurari. Vt enim steriles agros cultura atque industria hominum foecundos effici videmus, stirpesque atque arbores infructuosas adhibita cura vberrimos fructus producere: ita in excolendo hoc fundo ars medica strenuè suam praestat operam, summoque studio naturae vitijs medetur, ac velut agrum sterilem adhibito laetamine restibili foecunditate instaurat. Sic calorem languidum, raros exilesque spiritus, siccitatem frigiditati coniunctam, partium genitalium, neruorumque imbecillitate, ad temperamentum reducit: obiter, omnia amoliri tentat, quae homini progenerandae sobolis spem adimunt. Cęterum, quum alimenta qualitates etiam elemetares immutare sint apta atque infoelicem corporis habitum ad commodiorem, ransferre: necesse est, vt eiusmodi conditionis homines cibis vtantur, quibus natura foecunda effici possit, ac propagationi sobolis idonea. Inter ea autem quae Venerem excitant, ac seminis generationi sunt accommoda, cibi numerantur laudabilis succi, quique probè nutriunt, ac corpus vegetum reddunt, ac succulentu, cuius facultatis sunt calida & humida Conficitur enim, Galeno teste, semi nis substantia ex syncera excoctaque sanguinis superfluitate, simul & flatuosa. Plerisque autem vis inest augendi cumulandique seminis, non ullis efficacia incitandae mouendaeque tentiginis, atque humoris propellendi. Edulia quae materiam suppeditant, oua sunt gallinacea, phasiani, turdi, merulae, ficedulae, gallinagines, pipiones, passerculi, perdices, capi, pullastri, amygdala, nuclei pini, vuae passae, & corynthiacae, vina omnia generosa, dulcia, ac meraca, potissimum quae ex vua Apiana (quam muscatulam vocant) exprimuntur. Partes verò genitales erigunt, ac prungine afficiunt, Saty non, Eringion, Nasturtium, Erysimum, Pasti naca, naca, Cinara, Caepae, Napi, Rapae, Asparagi, Zinziber conditum, Galanga, Acorus, Et quae frugifero seritur vicina Priapo, Excitet vt Veneri tardos Eruca maritos. Quę (vt alia pleraque) lumbos incitant, atque

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
