# Occultae naturae miracula 28

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/28

nomines impendiò salaces efficiunt. Vt enim Sclopetas ac Bombardas primum puluere tormentario infarciri videmus, ac globis oppleri, deinde adiecto efficaci puluisculo, fumanti stupa, vel ignito funali incendi, globumque vio lento strepitu exturbari: sic in hoc opere duo concurrere est necesse, ne irritus sit conatus, conglobati scilicet seminis copiam, & vim quandam spiritus flatuosi, qua explodi semen possit, atque in vteri recessum recondi. Quòd si huiusmodi machinae cassae sint, atque euanidae, aut denique nitrosus hic puluis insyncerus, atque adulterinus, nullam in prosternendis moenibus, diruendisque vallis vim obtinent, nec horribilem vllum sonum proferunt, sed exilem quendam stridorem, inanemque strepitum edunt, vt lusitantium puerorum inflatae vesicae. Hinc nostrates Salinariae, ignauos quosdam qui incassum, nulloque operae fructu mulieres fatigant, detonare quidem dictitant, sed nullam subsequi pluuiam, nec internas partes, atque vteri recessum rossido liquore madescere, atque irrigari. Habent siquidem illi inflatas venas, ventoque turgidas, sed semine destitutas. Quamobrem, si vxoribus gratificari volunt, illasque peculiari officio demereri, qui matrimonio sunt addicti, non tenui apparatu se instruant, nec in hanc palaestram inermes descendant, alioqui tetri cas illas experientur, ac morosas, nec vlla in parte dicto audientes. Quum autem commeatu assatim fuerint instructi, captanda op portunitas, qua possint non sine fructu se operi accingere. Quod tum demum est tempestiuum, quum menstrua illuuies sit exput gata. Ea siquidem sentina prohibet coalescere ac fermentari semina, efficitque vt vterus sit conceptui inidoneus. Defluxis itaque mensibus, vteroque exactè defecato, nullo enormi concubitu, nullisque validis concussionibus, procreandis liberis insistant completoque opere, mulier clementer ac placidè in dextrum latus deuoluatur, capiteque decliui, ac subsidente corpore in somnum resoluatur. Hac enim ratione in dextrum vteri sinum deriuari semina, ac masculum elaborari continget. Caeterùm anni tempus, regio, cuiusque aetas, alimenta calorifica, maximum in hac re momentum obtinent. Aestas siquidem, modò ne nimis feruida sit, ad masculi conceptum accommo datior, quòd semen ac sanguis menstruus ex ambientis aëris qualitate plus caloris concipiat.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
