# Occultae naturae miracula 29

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/29

Regio quoque calida, aetas adulta, plenęque pubertatis, tum nispida hirsutaque corpora ad producendos mares magis apta Interim mul ta sunt, quae vi specifica ac latenti, abditoque effectu his perficiendis sunt accommoda. Sic Mercurialis, quam in marem ac foeminam discriminant, efficacissima praedicatur in sui generis sexu proferendo, adeò vt masculi decoctum aut succus diebus quatuor à primo purgationis die bibitus, procreandi maris vim vtero conferat. foeminae verò succus totidem diebus, parique modo assumptus, foemellae proferendę vires suppeditet, pręsertim si iam sistentibus mensibus vir mulieri congrediatur, amplexuque mutuo concalescant: hac, vt opinor, ratione, quod ille dextrum vteri sinum ac cauitatem expurget, caloreque foueat: ista sinistrum. Quò fit vt sublato humore frigido, mulier conceptui efficiatur idonea. Vt enim in palustri atque vliginoso loco plantarum semina suffocantur, nec facilè in stirpem emer gunt: ita ex frigidi humoris redundantia semina strangulantur adeò, vt vis ac facultas mu liebris vteri nequeat vllam speciem, sexumque emoliri. Non dissimili sunt effectu seseli Maf. siliense, saluia, nux myristica (quam muscatam vocant) cinamomum, xilocasia, zeduarium, agalochum, siue lignum aloes, parthenium, calaminthae species, orminium, dictamnum, helenium, iridis radix, laserpitij succus, eiusque generis innumera, quae & flatus discutiunt, & locos situ, densaque fuligine obductos ab stergunt, atque illos vt exculta noualia sementi praeparant, sic alia alijs viribus efficiunt, vt vulua minus lubrica sit ac muccosa, vtque semen tenacius inhęrescat: Cuius generis sunt succini seu electri species, quae Ambari nomi ne omnibus innotescunt, ramenta eboris, styrax calamita, cornu ceruinum, Rhos vulgò su mach, blattae Bizantinae, semen myrti, galbulae, nucesque cupressi, thus, eiusque cortex, mastiche, Britannica, gariophilata, pentaphyllon, rosae rubrae: Quorum non ulla foris admota, quaedam intra corpus assumpta, vtero robur conciliant, consumptoque superuacaneo humore, rimosam, hiantemque vuluam constrin gunt, ac retinendi seminis vim conferunt. Et quoniam Cisalpinae mulieres vt plurimum histerica affectione, seu vuluae strangulatu atque vteri vitiis infestari solent, necesse est, vt prae caeteris his vti consuescant. Quòd si plus iusto arescant loci, ac sint retorridi, medicamenta ac cibi adhibendi, quę moderatè humectent. Caeterùm, qui initi coniugij aliquam laudem consequi volunt, nec speratę prolis desiderio frufrustrari, hanc sibi legem praescribi patiantur, vt concubitum per interualla, statisque vicibus peragant, ne sit frequentior quàm res exigat, nec quàm expediat, rarior.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
