Latin
Cap. 8
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 30
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrumque enim foecunditati aequè noxium: siquidem semen profundere immoderatius, vires exhaurit, ac spiritus depopulatur: diutius verò quàm par est cohibere, atque à congressu desuescere, semen inefficax, atque euanidum, minusque virile efficit. Opportunitas quoque eius rei spectanda, obseruandumque tempus, quando potissimè congredi expediat, quando commodum erit, quem animo conceperis, quem meditatus sis sexum procreare. Auicenna non proletarius nec infimae sortis autor, tempus modumque procreandi sexus describit: Vbi, inquit, menses defluxerint, sitque abstersus vterus, quod quinto ferè die vsu venit, aut septimo si vir mulieri congrediatur, à primo quàm est purgata die ad quintum, marem produci: à quinto verò ad octauum, foemellam: rursus ab octauo ad duodecimum denuo masculum: post illum verò dierum numerum, Hermaphroditum. Horum effectuum licet nullam causam adferat, probabilem tamen comminisci posse videor. Primis enim diebus elota vulua, humoreque sordido accuratè expurgato, plus caloris concipit vterus, quo virile semen potentius coalescit muliebri, atque in dextrum vteri sinum dirigitur, hepatis dextrique renis vi attractoria, e quibus etiam sanguis calidus in alimentum futuri foetus ijs diebus deriuatur. Neque enim sinistrae partes, vtpote alsiosae, ac frigidae, sanguinisque inopes, statim à purgatis mensibus aliquid conferre possunt: sed ferius, ac parcius sanguis depromitur à sinistrae partis venis, quas emulgentes vocant, quae splenem, renemque sinistrum perreptant, sic vt post quintum demum diem vsque ad octauum, ex illis aliquid sanguinis confluat, quo foetus alendus est: ita quum istae partes vires suas obeant, cessentque dextrae, ex situ loci atque alimenti frigidi ratione, foemella effingitur. Post octauum diem dextrae partes rursum conferendi sanguinis munus sibi assumunt, atque ex illis denuo scaturire sanguis incipit mascu lo saginando. Post hunc dierum curriculum, quoniam ex omni parte impromiscuè sanpuis menstruus erumpit, ac vulua ex frigidi humoris affluxu plus satis vda efficitur, semenque neutri parti associatur, sed in media vteri capacitate fluctuat, Hermaphroditum confusa inter se semina moliuntur, qui conceptus modò ex dextro, modò sinistro sinu vires formamque accepit, atque vtriusque opera vtitur. Hinc Androgyni nobis emergunt, seu Hermaphroditi, quae vox à Mercurio ac Venere appellationem sortita est.