Latin
Cap. 8
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 33
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm fieri potest, vt aliquę etiam sine eorum profluuio concipiant, videlicet quibus tantum humoris in vtero colligitur, quantum restare solet iis quae purgantur. Siquidem nonnullis in vtero humor inhaeret, sed non tantus vt erumpat ac foras profluat, qui tamen sufficere possit ad nutriendum foetum. Pleraeque etiam dum menses profluunt, impraegnantur, postea concipere nequeunt, quibus vulua statim à purgatione comprimitur, nec amplius dehiscunt loci. Idipsum Galenus dilucidè his verbis explanat: Vasa vuluae quae in partem interiorem penetrant, ex quibus menses profluunt, quum mulier conceptura est, ora aperiunt. Conceptionis verò tempus est inceptis iam mensibus, vel praecipuè cessantibus. Quanquam enim reliquo etiam purgationis tempore aperta haec ora sint, non tamen concipere vllo modo mu lier potest, quum semen nequeat in vtero con tineri, sed ab influentis sanguinis copia elua tur.