Latin
Cap. 8
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 35
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius muneris dignitatem ac pręrogatiuam nemo in figura formaque corporis sitam existimet, sed in parte hominis interna, hoc est, in anima rationali constitutam: quae quum sit spiritus aethereus, ac substantia incorporea ex diuinę mentis archetypo deprompta, hoc homini praestat, vt Deo sit similis, diuinaeque essentiae particeps. Corpus autem quoniam ex concretione materiae, massaque terrea conflauit opifex, mortale &caducum esse sustinuit: Animam verò quum ex se suoque inspiratu nobis indidit, interitus, omnisque corruptelae immunem esse voluit, atque expertem. Siquidem quum imago Deique essentia sit aeterna, atque anima ex illa dimanauerit, necesse est perenniter illam subsistere, eandemque cum sua origine naturam sortiri, hoc est, esse immortalem, atque aeternitati destinatam. Et quanquam nonnihil labefactata sit animae vis, minusque expressè referat architecti imaginem, non tamen prorsus extincta est, quum vulnus manu hostili illi inflictum, seruatoris munificentia sit obductum, eiusque virtute restaura ta omnia, quae primi hominis vitio collapsa erant, ac foedè deformata. Quòd siquis huius diuini muneris vires experiri, eiusque excellentiam spectandam sibi exhiberi velit, in se ipse descendat, suamque mentem in consilium adhibeat, ac sedulò excutiat, profectò inueniet eximias amplissimasque dotes, atque egregia ornamenta, quibus cuiusque mens assatim est instructa, Rationem, Intelligentiam, Iudicium, delectumque rerum, ingenij agilitatem, memoriam, tum pleraque alia, quae euidenter euincunt praestantiorem esse animam, quàm vt corporea censeri debeat, aut corruptioni obnoxia. Haec vna est quae corpus viuificat, regit, ac moderatur, illudque variis actionibus instruit, multisque muniis exercet. Quò fit, vt ex multiplici effectu, diuersisque operationibus varias appellationes sortiatur. Siquidem vt Augustinus ait, quum corpus animat, vitaque imbuit, Anima dicitur: dum vult, Animus: dum scientia ornata est, ac iudicadi peritiam exercet, Mens: dum recolit ac reminiscitur, Memoria: dum ratiocinatur, ac singula discer nit, Ratio: dum contemplationi insistit, Spiritus: dum sentiendi vim obtinet, Sensus: Quę omnia Animae officia sunt, quibus potentiam suam declarat, suasque actiones exequitur. Haec in celsissima parte corporis col locata, coeloque proxima, vim suam in reliquas partes efficaciter diffundit. Non est illa demersa in sanguine, non à progenitoribus, aut facultate seminali deriuata: sed ab omni materiae concretione, omnique labe corporea aliena, recens à Deo creata opificio suo iam confirmato infunditur, non mutuatitia, aut aliundè ascita, vt statuunt Pythagoraei Druidae, qui absurdam quandam μετεμψύχωσιν, hoc est, transanimationem induxerunt, qua persuadere conati sunt, animas à morte alterius in aliena corpora demigrare, non hominum modò, sed pecudum etiam ac belluarum: Quod sic expressit Ouidius Metamorphoseos decimoquinto: Morte carent animae, semperque priore relicta Sede, nouis habitant domibus, vinuntque receptae. Omnia mutantur: nihil interit, errat, &illinc Huc venit, hinc illuc, &quoslibet occupat artus Spiritus, eque feris humana in corpora transit, Inque feras noster, nec tempore deperit vllo. Hinc superstitionis huius assectatores esum