# Occultae naturae miracula 36

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/36

carnium sibi interdixerunt, nefas arbitrati ex vllo animantis genere quicquam degustare, ne, vt festiuiter ac salsè Tertullianus, bubulam de aliquo proauo quispiam obsonet. Quae persuasio Christianae professionis hominib. prorsus reijcienda, quum Orthodoxi certò statuant suam cuique animam attribui, eamque tum demum infundi, quum foetus omnibus stus membris articulisque fuerit delineatus, quod ferè quinto ac quadragesimo à conceptu die fieri assolet, praesertim maribus, vbi nono mense lucis huius auspicia sunt accepturi. Foeminis siquidem quarum natura ma gis flaccida, ad quinquagesimum diem formationis tempus porrigitur. Et quanquam non omnino certo fixoque dierum numero haec terminari possint, Hipocrates tamen exactissimè ad calculum reuocauit, quo tempore infantis effigies, formaque absoluitur, quo motum accipit, quo natiuitatem consequitur. In libro siquidem de natura foetus: Si marem, inquit, trigesimo die perfici contingat, motum accipit sexagesimo, menseque septimo in lucem prodit. Quòd si quinto & trigesimo die forma acceperit, motu potitur septuagesimo menseque octauo nascendi primordia accipit. Si verò die quadragesimo quinto legitimam formam adeptus fuerit, nonagesimo die mo uetur, ac nono mense natiuitate consequitur. Ex quo dierum mensiumque decursu ac serie, liquidò apparet formationis diem duplicatum, motus diem constituere: motionis verò triplicatum nascendi tempus commonstrare. Verbi causa, vbi trigesimus quintus formam perficit, is duplicatus, diem motus septuagesimum constituit, qui rursus triplicatus, bis centum denosque dies seu septem menses con ficit ficit, si cuique mensi triginta dierum numerum assignes. Pari modo de reliquis ratiocinandum. Caeterùm quum foemina tardius perficiatur, sitque eius gestatio productior, paulò diuersius subducitur ratio.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
