# Occultae naturae miracula 41

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, MIRACVLIS. LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/41

Sic ebrij ac deliri ge mina conspectare se credunt, quum vnica res sit obuia. Sic melancholici absurda imaginan tur, sibique somnia fingunt. Cholerici irritantur ac temerè excandescunt, cerebro scilicet humoris noxij fuligine oppresso. Quas autem lacturas, quaeve incommoda menti inferant humores corporis pręter leuiusculos aliquot formidandi morbi declarant, Lethargus, apo plexis, paralysis, spasmus, mania, phrenitis, epileptia, qui tam validè omnes quum corporis tum animae vires conuellunt, vt homo totus sibi excidat, omnisque vis mentis prorsus obruatur. Animus itidem si qua labe detinetur, atque vel odij, vel irae, zelotypiae, aemu lationis, inuidiae, obtrectationis veneno sit imbutus, corpus quoque in mutuum discrimen pertrahit, parique malo inuoluit. Ne commemorem interim reliquas animae cupiditates, quarum impotentissimae cogitationes, somnos, aliaque per quietem visa perturbant. Nihil enim teste Fabio, tam occupatum, tam multiforme, tam inquietum, tot denique ac tam variis affe ctibus concisum ac laceratum, quam mala mens, adeò vt nec valetudini, nec honestis vllis artibus vacare aut liceat, aut libeat. Quippe quibus non somnus res delassatis placidissima: non quae aegroto, moerentique animo medicus, oratio: non cibus denique aut potus, qui corpus alit ac vegetat, suauis est. Quae enim ijs esse possit animi tranquillitas, quę mentis securitas & constantia? Quos diri conscia facti Mens habet attonitos, & surdo verbere caedit, Occultum quatiente animo tortore flagellum. Poena etenim vehemens, ac multò saeuior illis, Quas vel Caetidius grauis inuenit, aut Rhadaman

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
