# Occultae naturae miracula 45-2

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, MIRACVLIS. LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/45-2

Alia itaque ratione affligitur, aliter sensu tactuque afficitur anima, quam corpus, dum vapulat, dum flagris scuticisque subigitur, dum vulvulnus accipit, dum membra luxantur, dum illi faces ac tormenta admouentur. Siquidem anima rationalis, vtpote spiritus incorporeus, latentes experitur vexationes ac torturas, anxietatem, formidinem, zelotypiam, inuidentiam, odium, indignationem, mentisque inquietudinem, ac conscientiae remorsum. Quos affectus, vel vt verius dicam, perturbationes, si diutius animo inhaerere contingat, illasque nec ratione discuti, nec diuino praesidio superari, non solùm mentem, sed corpus quoque saeuissimè discruciant. Itaque alterum alterius legibus tenetur, sibique mutuò sunt obstricti. Hoc tamen praerogatiuae, idque honoris ac dignitatis anima obtinet, vt multa per se, corpus verò nihil absque eius vi & agitatione efficere possit. Dupliciter itaque anima suas facultates perficit, quasdam per organa, nonnulla absque his, nulloque cor poris adminiculo. Sic quae intellectu ac ratione, mentisque iudicio peraguntur, solius animae munera sunt. Operationes autem manuales absque corporis ministerio exequi nequit. Siquidem architecturam, caementariam, pictoriam, plasticen, pigmentariam, artesque alias in vsum hominum excogitatas, animo quidem menteque homo concipit, sed manibus ea perficit, atque instrumenta corpori attributa ijs accommodat. Caeterùm, quum anima contemplationi rerum insistit, quum praeterita memoria repetit, quum futura meditatur, ijsque praesentia connectit, dum ratiocinatur, dum occulta inuestigat, atque abdita quaeque perquirit ac rimatur, quum in extasi constituta, subductaque in sublime, vt Paulus, arca2. Cor. 12 norum fit particeps, genuina insitaque à Deo vi vtitur, nulloque corporis eget adiumento, nisi ea in actum proferre velit: tunc enim corpus animae assistit, vt indiuiduus comes & collega, cuius opera ac subsidio suas functiones exequitur. Quòd si diuturnior sit; vel acrior, vel intentior in rem quampiam agitatio, fit vt corpus, vtpote animae viribus destitutum, elanguescat atque emoriatur. Quod obseruare licet in ijs, qui intempestiuis lucubrationibus sunt dediti, aut libris continenter affixi, quibus corpus sensim gracilescit atque extenuatur, spiritusque vitales imminuuntur. Quicunque ergo animum nullum sentire affectum, nullisque rebus permoueri censent, sed illaesa mente, nullasque concipiente plagas anima, obiecti tantum, organique vitiati ratione affici, non admodum veritati consentanea mihi dicere videntur. Quid enim sibi vult angor ille Seruatoris, atque aestuatio? qui concepta supplicij, quod subeundum erat, atrocitate byGoogle citate, impensique beneficij ingratitudine atque obliuione, humana quadam imbecillitate in hanc vocem moribundus erupit: Tristis est anima mea vsque ad mortem. eamque vel uti Patri blandiens deprecatur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
