# Occultae naturae miracula 46

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, MIRACVLIS. LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/46

Et quanquam nondum illi insultaret, aut manus inferret insolentia militaris, tota tamen mente & cogitatione in imminens periculum defixus, tanto horrore ac trepidatione concussus est, vt affectus sanguineum sudorem expresserit, toto corpore confertim, atque effusè promanantem, sic vt vtrique parti acerbitas illa doloris sit communicata, atque ex animo in corpus redundare coeperit. Nec est quòd quis opinetur in huiusmodi taedio ac pauore animam vitalem ac vegetantem, tum spiritus naturales tantùm affici, imò pars hominis potior discrimini obijcitur, in eamque tota vis mali decumbit: quae tamen originis suae memor, vires colligit, ac coelesti fulta praesidio, intrepidè infractoque animo aduertus pericula subsistens, diuinitus solamen accipit. Huiusmodi affectibus etiam Diuae virginis mens multipliciter agitata est: illius siquidem quum spiritus tum anima, aliàs laetitia, aliàs dolore perfusa est: illud denunciato per Angelum conceptu, partuque mirifico, pastorum concursu, ac Magorum adoratione: istud, vt à Simeone fafatatum erat, erecto in crucem filio, experta est. Possem equidem magnam connectere seriem eorum, qui in maximis calamitatibus consti tuti, acerbissimum animi vulnus conceperint: exempla suppeditant tot vatum examina, inter quos Helias, Helisęus, Dauid, Hieremias, Moses, Esaias, lonas, Zacharias, & praeter martyrum aliquot myriades, indefessus ille fidei nostrae assertor & propugnator Paulus, suo agonothetae seu remuneratori strennuam operam pręstiterunt, qui praeter corporis incomoda, summasque angustias, ac detrimenta animam circunferebant acerrimis doloribus exulceratam. Quisque autem secum ipse expendat, quanta obsederit illorum animos angustia, quis menti inhaeserit moeror, quę trepidatio, quum pulsi patria, destituti affinium ac cognatorum solatio, ludibriis, contumeliis, flagris expositi, afflicti, pressi, conculcati, proscripti, per loca auia, atque hominibus inacressa, hostium saeuitiam euitare sunt coacti, suaeque saluti atque incolumitati consulere. Quòd si anima, quę homines à belluis secernit, omnis affectiorus sit expers, nullisque vel solatijs capitur, vel doloribus afficitur: quid sibi volunt plorabundae hęvoces? Quare tristis es anima mea, & quare conturbas mos Defecit in salutari tuo anima mea. Renuit consolari anima mea. Rursus dum refocillatur, ac Dei fauorem percipit: Introito anima mea in requiem tuam: etenim Dominus be nefecit tibi. Benedic anima mea Domino, & omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
