Latin
MIRACVLIS. LIB. I
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus etiamsi innumera conge ras, non designari tantùm puto naturales ani mae facultates, &potentias breui interituras, sed illam, quae rationis, quaeque diuinitatis est particeps, à cuius vi omnes actiones corporis procedunt, omnesque functiones perficiun tur. Cui parti insita est ab opifice συντήρησις, hoc est, conseruandae, exequendaeque legis naturae amor ¬itia, virtutum vitiorumque discrimen. Quae vis, teste Paulo, hoc efficit etiam in animis eorum qui à Deo sunt alienij vt naturae ductu à malis resiliant, ac virtutem amplectantur. Siquidem illa animi pars in qua elucet imago Dei, ac se profert naturae integritas, detestatur, damnatque nequiter facta, at se cupit praestare inculpata, ab improbis mo ribus, omnique scelere immunem. Quanquam haec naturę vis nonnihil labefactata est, &con cussa, sit vt quę mens concepit, voluntas non syncere, non promptè, non alacriter exequa tur.