# Occultae naturae miracula 48.6-8

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 48.6 to 48.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/48.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/48.6

Quum plerique inepti sint, minusque appositi ad perdiscendas artes, atque inuita Minerua, repugnanteque natura pleraque aggrediantur. Vt autem faces & funalia alia aliis magis splendescunt, lucisque plus exhi bent: vtque ignita quaeque alia aliis sunt magis vrentia: sic animae cuiusque splendor dis simili ratione elucescit, variaque se proferunt mentium discrimina. Et quemadmodum men tes Angelicae ordine, dignitate, officiis, ministeriis inter se differunt, quod Seraphin, Che rubin, Throni, Potestates, Virtutes, Archangeli, totaque Geniorum hierarchia demonstrat: ita in animis hominum discrimen statui posse video. In eo autem omnes conueniunt, quòd corpus mortale & caducum sunt consequuti: quòd formam humanam nacti, licet nonnulli ferino sint aspectu, beluisque affines: quòd omnibus inditus procreationis ardor: quòd iisdem naturę legibus tenentur: quòd similis illos rationis vis incitat: quòd animae essentia, formaque substantiae à Deo sit creata: quòd immortalitati destinantur, omnesque vno spiritu imbuuntur. Sed quoniam non aeque valenter se in omnes exerit vis diuinitatis, nec omnes eius muneris sunt aequè capaces, tantique beneficij plerique se praebent indignos, fit vt alia vi atque effectu suas actiones proferant animae, nec sint in praesenti rerum statu, conditione, dignitate, ordine pares, nec in altera etiam vita futuri aequales, parique gloria illustrandi. Sic enim propheta Daniel eius rei nobis fidem facit: Quotquot in puluere dormiunt, euigilabunt, alij in vitam sempiternam, alij in opprobrium, in dedecus, in poenam, alij in condemnationem.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
