Latin
MIRACVLIS. LIB. I
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 49
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, &qui ad iustitiam eru dierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Quod discrimen inter substantias incorporeas Paulum etiam obseruasse comperio, desumpta ex sideribus similitudine. Vt enim sidera alia aliis sunt illustriora, variaque se exhibent corporum discrimina: sic magna in animis hominum differentia, atque in resur rectione altera alterius anima futura est magis gloniosa. Constituit autem Deus (vt Gre gorius Nisenus testatur) secundum animalium species, diuersas animarum differentias, ac cuique corpori conuenientem assignauit. Sic brutis animantibus non rationalem intelligentiam, sed naturalem industriam inseuit, qua insidias, damna, pericula, omniaque vitę incommoda declinent. Itaque tota species ani mantium vna inclinatione mouetur. Lepus enim omnis pauidus &meticulosus, Canis quisque sagax atque in sectandis feris industrius, Vulpes omnes subdolae sunt, astutae, insidiosae, Lupus quiuis ferus, ac praedae aui dus, Simia quęlibet humanas gesticulationes exprimit. Quod ipsum in homine non con sequitur. Siquidem infinitae sunt humanarum actionum rationes ac modi: nec omni homi ni vna operatio, vnaque intentio, vt animantibus, quorum actiones à sola natura cientur, quae in omnib. pari ratione decurrit. At rationalis actus, qui propriè humanae mentis est, singulis diuersus, ac pro animę conditione alius alij. vnde emergit tanta in hominum animis opinionum varietas. Vt itaque ex Pau li sententia, Vnicuique datur manifestatio spi ritus ad id quod expedit, ac variae hominibus sunt delegatae functiones ac munia, quę Deus pro suo arbitrio cuique distribuit, diuidens suum spiritum cuique vt vult: ita sua cuique propria ac peculiaris anima, quae ab vno opifice profecta est, sed non pari dignita te praedita, non eadem intelligentia, ac rerum cognitione imbuta, sic tamen vt virtutum vitiorumque sit capax, atque insita vi optima quaeque amplecti posset, ac vitare noxia, licet inualidè ea perficiat, vbi diuino praesidio sit destituta. Quapropter non absurda mihi videtur illa Aristotelis comparatio, qua men tem hominis assimilem facit tabulę rasę, nul lisque expolitę picturis, sed quae accommoda est aptaque, vt quiduis in ea adumbrari pos sit ac delineari, aut vitiorum scilicet monstra aut aut virtutum simulachra. Quò spectat illud Diui Pauli, Vt in opulenta magnificaque do mo non solùm vasa aurea &argentea sunt verùm &lignea, &testacea: quorum illa ho nesto vsui destinantur, ista sordido parumque honesto.