Latin
MIRACVLIS. LIB. I
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si modò culturae patientem accommodet aurem. Haec commoda praestat Philosophia, non humana quidem, vt Horatius existimabat, sed coelestis &diuina, quae naturam luxatam ac collapsam integritati pristinae restituit, quae fiduciam erga Deum in nobis excitat, illique nos conciliat: quae animi tranquillitatem adfert, mentemque firmam ac stabilem, qua nihil homini in hoc turbulento salo optabilius. Quò spectat illud Pauli, quo nullus in hac palaestra exercitatior: Omnis scriptura diuinitus inspirata, vtilis est ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae hominem iustum efficit, vt integer sit homo diuinus, ad omnia officia pieRIA tatis accommodus. qe De Animae immortalitate, atque indubitata certaque corporis humani resurrectione: tum qua ra tione ac modo id perfici continget: denique quan ta ex tanto munere mentis erectio in Deum, quantaque morituro fiducia consequendae salutis. Cap. XIIII. Ihil homini calamitoso, morbisque ac malis innumeris exposito, in huius aeui decursu plus adfert commodi, depulsoque mortis metu plus praebet solatij ac fiduciae, quàm vt subinde contempletur alterius vitae beatitudinem, ac felicitatem, eiusque rei potiundae spem certam atque indubitatam concipiat. Quae consistit in animae immortalitate, ac corporis resurrectione, totius fidei nostrae basi solida atque inconcussa. Inanis siquidem foret labor omnis noster, atque irritus conatus, omnisque vitae nostrae ratio, cultus, institutum, religio euanida, atque imposturae affinis: si tanto; tamque salutari bono frustrari nos, atque ab alterius vitae expectatione decidere contingat. Quò mirari subit quorundam stupiditatem, qui non aliter spirare homines, quàm bruta existimant, quique animas penitus extingui, nec à morte quidquam hominis superesse contendunt. Qui quum in naturę operibus prorsus caecutiant atque hallucinentur, Deique potentiam vel non agnoscant, vel ex rebus conditis non obseruent, fit vt mens illorum assequi, aut rationem inire nequeat, qui effici possit, vt anima sit aeterna, ac nunquam interitura, ipsumque corpus rediuiuum sit futurum, suaeque integritati aliquando restituendum. Quum autem Deus hominem immortalem esse, ac perpetuò illum subsistere voluit, ad imaginem &Genes. I. similitudinem sui illum condidit. Quòd si ho mo Dei imaginem refert, eiusque similitudinem exprimit: necesse est eandem cum origine sua naturam consequi, atque ęternitatis. fore fore consortem. Huius muneris dignitatem ac praestantiam non sunt sortitae reliquae ani mantes: quum nulla in his se proferant Diuinitatis vestigia, nulla mens vigeat, defit ratio, memoria, intellectus, iudicium, artes, disciplinae, terumque peritia desideretur, quae hominibus DEI munere affatim sunt attributa. Quapropter piaculum est, id statuere mortale esse ac caducum, quod à DEI substantia prodiit, quodque à diuina mente homini est inspiratum. Vt igitur Deus aeternus, omnisque interitus expers: ita anima quoque humana tanquam diumae essentiae particeps, aeterna, atque ab omni corruptione immunis.